Illustris domine,
Rex et regina et eorum liberi2 et cardinalis bene valent fiuntque paratus pro Catalania.
Quis futurus sit eventus obsidionis Hohentwilae, varia sunt iudicia. Nam obsessi erupere feliciter aliquoties, corrupere machinas quasdam bellicumque pulverem, interfecere nonnullos, alios cepere. Sed dicuntur hostes et augescere copiis et propius propiusque ad arcem accedere,
695
Erlachio3 autem non id esse virium, ut contra certet; satis eum habere, si vicina oppida tutetur praesidiis.Cum marchione Badensi4 aliquid egere Ossenvillius et Stella.5 Bavarus dicitur multum scribere novi militis ad IV equitum, sex peditum millia.
Dux Carolus una cum Cantecroia6 Argentorati est. Miles eius partim in Alsaticis praesidiis, partim ad Mosellam agros longe lateque sub tributa sua redigit. Rex interim cognitionem causarum omnium ex Lotharingia et Barrensi ducatu attribuit Metensi parlamento.
Legatus Gallicus7 in conventu, qui habetur Soloduri,8 offert comitatui Burgundiae in sex menses immunitatem a belli malis. Donec pax in commune coierit, caesariani eam produci volunt.
Fiunt, ut dixi, hic paratus pro Catalania. Sed dum ii fiunt, rursus naves longae novem Hispanis commeatus et militem intulere in Colubri portum.9 Terra pugnatum est apud Canaetum,10 sed levi utrinque damno. Etiam mari ad promontorium Vincentii11 intelligimus pugnatum inter Batavos Portugallis iunctos et Hispanos aequo satis Marte, sed queri Batavos se a Portugallis desertos; advenisse in Portugalliam tres naves Suedicas et publicatas ibi cum Batavis inducias.12 Romae qui a Portugallia venit,13 ut legatus regius non agnoscitur. Legatus Gallicus14 pro Parmensi15 non multum profecit duras leges pontifice praescribente, ut dux veniat Romam, veniam poscat, deiiciat munimenta, impensas belli solvat, creditoribus praesenti pecunia satisfaciat.
Anna Mantuana16 Machliniae est Guisium sibi vindicans. Bossuia17 a sententia archiepiscopi Machliniensis18 contra se pronuntiata Romam appellavit.
Viennae incipiunt conditiones proponi19 in re Palatina, sed lentum erit negotium et magis minusve procedet, prout se in Anglia habebunt res et animi.
Deus ill. Dom. vestrae det valetudinem bonam in rebus prosperis.
Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, XXVII Decembris MDCXLI.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 4 Ian. st.v. 1642.