Frater optime,
Dissertationem tuam de origine gentium Americanarum2 per Surkium3 Latio4 ostendi feci, qui haec sua illico chartis illevit duosque mihi libros mitti curavit aut potius auctori dissertationis, quos mihi misit Surkius. Eorum alter est Dictionarium linguae Mexicanae,5 e quo excerpta aliqua mitto; alter est Acostae Indicana historia,6 cuius capite XVIo tractatur ea, quam tibi sumsisti, materia. Iudicium de ipsa dissertatione epistola addita7 manifestum facit. Tu ecquid mutari, ecquid addi operi tuo velis, an vero ita, uti iam se habet, imprimendum censeas, fac intelligam.
Ego cras Amstelodamum excurrere cogito, ubi et Blavium conveniam et amicos invisam, et siquid illic scriptu dignum se obtulerit, faciam te redux certiorem. Perendie, ut spero, invisam Vossium8 et quid ille, quid alii iudicent de tuis scriptis,9 diligenter explorabo. Edidit Vondelius tragoediam, cui titulus Petrus et Paulus martyres.10 In frontispicio libri duo loca ex Appendice tua adducit, in quibus tibi ea de re sermo est. Vulgavit et Barlaeus11 egregium poema in honorem cardinalis Ricelii.
700
Nudiustertius vivere desiit Arsenius,12 quae res aliquam forte hic mutationem afferet. Ille enim partes suas et consilio et auctoritate sustentabat. Eodem die princeps13 Foederatos Ordines cum comite Embdano14 in sponsalibus filiae convivio excepit. Ita illi hilarem eum diem egerunt.
Hollandi sub Epiphaniae festum iterum hic convenient et in Strideno15 monstraturos spero et remonstrantibus portas patere dignitatum.
Basio16 litteras et tuas et uxoris tradam. Meretur sane tuam consolationem. Calvini loca a te indicata17 per occasionem inspiciam.
Spero Matenesium18 in consessu Foederatorum Arsenio successurum. Est is sane bonarum partium et nostri amans.
Vale, frater optime, cum uxore et liberis et nos amare perge.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XXIX Decembris 1641.
Adres: A monsieur monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suède, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 8 Ian. 1642.
En in dorso: 29 Dec. 1641 W. de Groot.