472
Mi frater,
De tuo iudicio super Voto meo mihi gratulor.2 Gaudebo et aliorum iudicia cognoscere. Principis Arausionensis epistolam publicare coactus sum, tum Galliae, tum Suediae, addo et Germaniae et Angliae, maxime vero posteritatis respectu.3 Nec debet ille aegre ferre, si virum honestum pro tali habuit. Iniqua neque ille a me exegit, neque ego praestitissem. Et pater principis idem fecit in multis literis ad se scriptis, etiam regis Hispanici. Vide l. Si epistolam, D. de acq. rer. dominio.4 De Anthologia velim ubi redierit dominus Vossius aliquid de ipsius consilio constituas.5 Et si nihil ibi fieri potest, librum huc remittas cum annexis.
Sedanum accepit a rege praesidium,6 et multi maiores mutationes praesagiunt.
Chartae editae ad Rotterodamenses7 mitti possunt sine mittentis nomine. Nam ego non video cui Rotterodamensium id mandare debeam. De arresto pridem cogitavi, nec ius deest. Sed ob rationes politicas incertus est successus. De scabinis ideo proposueram, quod putarem eos non iniquos et Rotterodamenses senatores eorum staturos iudicio. Cogitemus.
Lucanum8 et poemata puto tibi non excidisse. Cordesii bibliotheca nunc per catalogum publicatur.9 Rogatus a propinquis hoc epigramma scripsi:
Plura quis aggereret librorum millia, reges Certatum Pharios inter et Attalidas. Cordesius tenui censu, qualemque parare Posset homo sanctae simplicitatis amans, Exsuperans reges animo studioque merendi, Grande bonum populis omnibus, unus erat.473
Quod si non numerum spectes, sed pondera rerum, Plus haec quam regum bibliotheca tenet.Si hoc tanti facis ut addere velis poematiis nostris, id tibi, mi frater, liberum relinquo.10 Ego enim sentio me aetate declivi debere alia potius cogitare magis profutura saeculis. Et solet cum aetate vena illa Pegasea exarescere. Quare talia tui amicorumque iudicii facio.
Obsequia, quaeso, omnia defer optimae matri, et si quid a nobis desiderat, fac norim. Saluta et uxorem et liberos et amicos, et vale quam suavissime,
tibi obligatissimus frater,
Hugo Grotius.
Lutetiae, 17 Octobris 1642.
Miror dominum Reigersbergium de non vulgandis literis edicta nobis basilica dictare,11 qui ipse meas literas tradiderit Riveto, me nesciente12 et si scissem improbaturo. In illis autem quas ego edidi, nihil est non ipsi honorificum.