678
Frater optime,
Accepi Dissertationem quam Latio opposuisti, et argumenta quidem tua valde se mihi probant.2 Mallem tamen illud quod de barba3 et presbyterio4 intexitur omissum, neque enim hoc quicquam ad rem facit. Ego quoque ut aliquam otii mei tibi reddam rationem, mitto Canticum Mosis carmine heroico a me versum,5 quod quomodo tibi placiturum sit scire intelligo. Excusabit naevos materiae difficultas et gravitas.
Utenbogardus praeter spem convalescere incipit.6 Praelegi ei hodie tuam Dissertationem, quae illi valde placuit. Praedestinati librum ei in manus tradidi ab alio praelegendum.7 Pauca quae ego illi ostendi sane magni aestimat, de reliquis alias feret iudicium. Ostendi et illi iudicium de Francisco Thuano.8 Mirabatur tam cito id ullum in Gallia ausum, sed metuo ne ea quae iam rerum potitur potentia simili libertati in posterum fibulam imponat. Risimus affatim responsum papae cuius meministi, et profecto sapit si operam perdere non vult.
Accepi ea quae ad filii minoris negotium pertinent.9 Ego hodie cum senatore Reygersbergio allocutus sum Vickefortium. Negat ille ullam Vinariensium pecuniam penes se esse; addit sibi insuper a duce plus mille imperialibus deberi. Quod si ita est, nihil hic quod arresto includatur restat, et frustra Curiae mandatum impetrabo si ille apparitori idem reddiderit responsum. Interea dicit ducem a se pecuniam mutuo petere, neque se adversaturum si monilia aut aurea vasa vel uniones pignori dare velint; id si fiat se et pro filio curam gesturum. Addit et ducem sibi offerre aliquas terras, ut eas praesenti pecunia aut emat aut pignoret; forte et non alienum fore, ut et filio tantundem offerat, ut aliqua terra in solutum detur. Tu, quaeso, hac de re cogita et quod fieri vis expedi.
Guebrianus iam cum suis copiis Germanicam Rheni ripam insidet. Videbimus quid promoturus sit.10 De marescallis quod scribis mihi non fit verisimile, ut nimirum protestan-
679
tium e numero quatuor eligantur.11 Legati Galli quarto huius mensis Hoiae fuere, et brevi hic expectantur.12Vale cum uxore et liberis,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, IX Novembris 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. 20 st.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 18 Nov.
En in dorso: 9 Nov. 1643 W. de Groot.