682
Nobilissime et amplissime domine,
Gratias habeo pro literis datis 27 Iulii veteris Calendarii et pro indicio earum rerum quae apud Femeram gestae sunt.2 Exspectamus tantarum virtutum maiores actus terra marique. Galli optimam causam habent in eo quod Monasterii nolunt quicquam procedi circa colloquia, nisi pariter Osnabrugae idem negotium promoveatur;3 id enim foederibus convenit.4 Sed si Osnabrugae de procuratoriis instrumentis nulla sit dubitatio, nihil nocebit eas quae Monasterii ortae sunt disputationes communi consensu tolli. Hispanorum res eo sunt loco ut credi debeant pacem serio velle. In Hispania Ilerdam recepere,5 sed manet grave a Portugallia et Catalania bellum. In Italia multum illis negotii facessit princeps Thomas. Ipsi aegre pecuniam militemque reperiunt. In Belgica amisere Gravelingam et amissuri videntur Saxum Gandavense, duas Flandriae fores. Accisis reditibus aliis sola Americana pecunia tot impendiis non sufficit. Accedit seditionum popularium motus, quarum semina in Brabantia Flandriaque apparent.6 Si quid posthac de Venetis innotescet Nobilitati vestrae, gaudebo particeps fieri.7
Deus, nobilissime et amplissime domine, Nobilitatem vestram sospitet,
Nobilitati vestrae ad obsequia paratissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, 17/27 Augusti 1644.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Rosenhanio.