eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    7086. 1644 oktober 8. Aan J. Oxenstierna.1

    Illustrissime et excellentissime domine,

    Filiorum est paterna tueri beneficia. Quare cum legationem hanc excellentissimi et incomparabilis viri domini magni cancellarii datu acceperim, est ea in fide tutelaque Excellentiae vestrae. Inter alia autem domini magni cancellarii in me benigne humaneque facta est et hoc, quod gnarus me diu hic fuisse sine ulla Suedica pecunia, ita ut ad sustinendum honorem hunc eam aliunde cum meo magno incommodo corradere necesse habuerim, supellectilem autem, qualem dignitas exigit, nullo publicitus adiumento meo mihi aere paraverim, ob id voluit mihi anticipatam atque prae manu dari pecuniam semestrem, qua de re literas ipsius habeo.2 Nunc vero video a nonnullis hoc agi, ut hoc mihi solatium auferatur, cum tamen etiamsi istud mihi maneat, multum quotannis expensae scandant super accepta meritoque propterea speraverim fore, ut regina nostra clementissima, edocta ‹qui› per eos qui hic fuere, quantum creverint rerum omnium pretia, pro eo modo etiam suam largitionem augeret. Id dum exspecto, velim ut maneat mihi id quod mihi tam iustis de causis concessit magnus dominus cancellarius, ad quem de hac ipsa re scribo. Vestramque Excellentiam precor, ut mihi propitia adiutrixque sit, fidissimo splendidissimae domus clienti.

    Deus quicquid ea pro me factura est, illustrissime et excellentissime domine, ipsi benigne et cumulate repenset,

    Excellentiae vestrae perpetuum servire desiderans,
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXIX [sic] Septembris/VIII Octobris anni 1644.

    Bovenaan de brief in de copie te Dresden: Joanni Oxenstiernae.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Queritur pecunias non recte solutas. Omnium rerum caritatem. Rogat ipsi debitas exsolvi.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA, E 951, coll. J.A. Oxenstierna ser. B II. Eigenhandig afschrift. Afschriften ook in copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 272, en in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 355. In november 1644 bracht Grotius zijn verzoek opnieuw onder de aandacht van de Zweedse gevolmachtigde Johan Oxenstierna; vgl. no. 7153. Beantw. d. no. 7196.
    2 - Zie no. 7083, dd. 29[=28] september/8 oktober 1644. Rijkskanselier Axel Oxenstierna erkende de aanspraken van Grotius op een regelmatige uitbetaling van zijn honorarium (no. 3849 (dl. IX) en nos. 4091, 4172 en 4240 (dl. X)).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]