Excellentissime atque illustrissime domine,
Belli vis maxima hoc anno in loca subalpina vi quadam subita trahitur. Hispani enim, validi illis in partibus etiam accessione multorum, qui ad fratres Sabaudos, cardinalem2 et Thomam principem3 accurrunt: capta post Chivassium, Crescentinum, Verrucam, etiam Eporedia, quam nunc corrupte Ivream vocant, Biella praeterea et Osta et valle ab Osta nomen habente atque ita insessis, quae in circuitu sunt urbis Taurinorum, mox eam urbem justa obsidione claudere
298
nunc et machinis oppugnare coeperunt. Ita inclusi nunc tenentur vidua4 princeps5, cardinalis Valetta6 cum omni Gallico exercitu, hi in urbe, illa in arce, exiguis alimentis pro tanta multitudine et bellici instrumenti tenui copia. Mittitur eo dux Longavillanus7 cum exercitu, cujus partem facient qui in Languedocia milites ad Hispanicum finem promovere se coeperant etiam principe Condaeo8 ab eo fine revocato ad Burgundiae tutelam. Sed ut maxime properet Longavillanus, aegre antevertere periculum poterit. Nam quae illis ex partibus veniunt literae, tolerari obsidionem ultra mensem ab urbe posse negabant, arcem aliquot septenis diebus post urbem posse defendi. Dux puer Chamberii est ivitque citato itinere nec sine pecunia eo D. Chavigniacus9, ut, si fieri potest, puerum in Galliam ducat usuram ejus nomine, ut ferent res Galliae. Fratres autem illi Sabaudi duo ita inter se comparasse dicuntur, ut cardinalis abdicata matrimonii cogitatione jus successionis Sabaudicae ac Pedemontanae principi Thomae relinquat, princeps Thomas vicissim et transcribat ingentes reditus, quos ipsi rex Hispaniae10 de archiepiscopatu Toletano concessit.Non incredibile est Hispanum in Languedociam nudatum jam a milite illaturum ea, quae in propinquo parata habet arma. Id si est, Gallia poenas dabit, quod fortes D. Bannerii11 conatus non in tempore juverit.
Cum Erlachio12 aliquid, quod cognosci nolunt, pepigere regii hic ministri; eo contenti duci13 octo millia militum mittent. Hi milites et quos secum dux habet magis destinantur, quantum intelligo, tutandis quae jam tenentur quam intrandae Germaniae.
Exactiones de indigenis, de peregrinis, graves sunt etiam ipso exsequendi modo et in odio magno. Et his festis diebus concionatores apud regem14 libere exposuere urbium, sed maxime agros habitantium mala. Ex hac urbe elabuntur multi; e Lugduno centum familiae Avenionem concessere. Vix videntur durare posse quae tantum in se habent violentiae.
Praefectus arcis Montmelianae15, quae in Sabaudia validissima est, ad imperium principis viduae Gallicum militem accipere abnuit. In urbe Taurinorum sunt, ut dicitur, IV peditum, duo equitum millia; quo plures sunt eo citius esurituri.
Perstat cardinalis Riceliacus optare, ut rex iter suscipiat Lugdunum versus et Noyerium16 objurgavit quod id regi persuadere nequisset. At rex ab eo itinere abhorret et qui animum ejus ea de re tentant, iracunde rejicit memor gravis morbi, quem olim Lugduni pertulit17.
299
Ajunt Galli Longavillano ad res Italas dari XXV hominum millia, sed ibi forte eveniet quod in Belgico fine, unde rediit Mileraeus18 nullam spem videns agendi quae proposuerat ob militum diffugia et cohortes ita inanes, ut quaedam centuriam non impleant. Multi in Angliam militatum eunt spe melioris stipendii: nam in Gallia pro tota aestate plus duobus menstruis stipendiis non datur.
Abiit jam ad ducem Vinariensem visendum marchio Brandenburgensis Jagerndorfius19, cui rex multa pollicitus pro toto, quo hic fuit, tempore jussit dari mille scutatos, quorum partem dimidiam coactus fuit illis relinquere, a quibus petenda erat solutio. Vivit is princeps liberalitate Daniae regis20. Nunc etiam it in easdem partes ad Rhenum princeps noster Gustavus21.
Permissum regis de evehendis cannabaceis cum cardinalis Riceliaci approbatione dedi ei, cui dari Thorius22 jusserat. Dixit idem Thorius paratum se solvere, si quid impendii factum esset. Sed cum Labardei23, qui Chavigniaco et propinquus est et rerum adjutor, opera ad multas res antehac usi simus et in posterum tum ipsius tum ejus, qui actuarius est Riceliaci cardinalis, amicitia nobis possit esse utilis, rem hanc ad judicium tuae Sublimitatis perducere malui simulque commonefacere, ut literae scribantur ad D. cardinalem aut ad D. Chavigniacum, per quas gratiae agantur regi atque ipsis de hoc concessu evehendi trecentos fasces cannabaceorum; id enim ego me effecturum promisi, ut extra suspicionem essem quaesiti in eo negotio mei commodi.
Meas res quod attinet, ut publicis privata subnectam, nihildum pecuniae accepi, ita ut mense Iunio futurum sit, ut biennii totius mihi debeantur pensiones. Mihi haec res incommode evenit. Quare quantum possum tuam Sublimitatem rogo, velit excitare D. Spiringium24, ut me ab his molestiis extricet via brevissima; ita animo tranquilliore quae mihi peragenda sunt peragam.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam tutetur perpetuo.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 20/30 Aprilis 1639.
Haec postquam scripseram, venere ad me Germani e primoribus. Ajunt duci Bernhardo dari quatuor millia militum a rege et pecunia ad conscribenda quatuor altera millia; non esse propositum regis, ut dux in Germaniam penetret, sed ut sua tueatur. Facile huc ferri Erlachium caventem et praefecturae, quam obtinet, et Helvetiis suis. Non dubitant iidem, quin dux per Erlachium pro iis, quae tenet, regi homagium praestiterit.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.