Excellentissime et illustrissime domine,
Cardinalis Mazarinus aegrotat quidem adhuc,2 sed ut dicitur minus quam ante. Regina regens in ipsius morbo magnum ostendit maerorem, ita ut et comoediis spectandis abstineat; non item dux Aurelianensis, qui in aula est, ubi et Condaeus princeps intra paucos dies exspectatur. Regina Angliae adhuc Niverni est, macro satis corpore, quod reficere parat lacte asinarum, deinde huc venire, ubi huc veniet regina regens. Sunt autem literae interceptae domini Germani, qui apud reginam Angliae in maxima est gratia, et reginae ipsius ad regem Angliae, a parlamentariis. In [iis] literis pro certo affirmatur regi auxilia hinc adfore, ubi in hiberna reducti erunt milites. Multas tales spes dare solent Galli; deinde excusationes reperiunt, ut nunc ex clade sane gravi quam accepere in Catalania. Cui sanandae dicitur se subtrahere comes Harcurtius, et cogitatur in aula de mittendo in illas partes Schombergio, ideo quod ametur a nobilitate Languedociae, quae propinqua illis est locis et solet ex benevolentia in ducem multa facere, quae ex imperato non faceret. Apparet ex iisdem literis, si Gallia in hoc negotio cunctetur, impellendam per principem Arausionensem, qui, ni id fiat, ea impediat apud Batavos quae Gallia expetit:3 quae machina et antehac intentata fuit Galliae, cum Gravelinga obsideretur, rogato principe Arausionensi, ne Batavorum naves pro magna quam ibi habet potestate ire ad obsidionem illam adiuvandam sineret, nisi Gallia res Angliae regis cordi sibi esse ostenderet. Gorinus, legatus hic regis Angliae extraordinarius, brevi valedicet reginae regenti; creditur autem, quia magnas hic expensas fecit nullo Angliae commodo, parti utrique invisus, exspectaturus Cadomi in Gallia,4 quo se sit datura fortuna partium in Anglia, nimirum ut sit praeda victoris, quod Romae de se dicebat Asinius Pollio.5 Plane autem
59
comperimus novam in Scotia esse factionem pro rege adiutam ab Hibernis, unde sperant qui hic sunt rebus regis Angliae faventes, futurum, ut qui in Angliam venere Scoti domum ad ista mala arcenda proficiscantur. Literae ab Anglia hoc tempore non venere; dicuntur autem retentae a parlamentariis, ideo quod Londinii et alibi tumultus sint orti inter eos qui illam ecclesiae gubernationem quae iam pridem in Anglia fuit, repudiant, inter se non minus quam ab illa gubernatione discordes, quod fieri necesse [est] ubi solo novitatis studio vetera et diu approbata displicent.Audio etiam ex amicis regem Angliae, ut cardinalem Mazarinum, a quo uno nunc omnia Galliae pendent, propitium habeat, constituere, ut posthac qui abs se venient legati, ipsi cedant etiam apud ipsum.6 Quod si ita, ut hic dicitur, evenerit, scire velim, an eum morem sequi debeam. Utilitas forte id suadeat; dignitas regni an id patiatur, nescio.
In Germania res Gallicae magnos brevi auctus habuere. Nam post Mogontiacum capta est Binga, Bacherachum, Landavia. De Novistadio et Fridelshemio eo magis videor gaudere debere, quod filio meo postremo natu data sunt mandata et copiae, ut ea caperet, quod ei bene successit.7 Et nunc is a duce Anguiano et marescallo Turenae missus est ad Hassiae landgraviam de rebus in commune profuturis. Fuere in Landavia, cum dedita est, milites quadringenti. Per dies quinque defensa est, dedita Septembris die XXIX. Tria Hassorum millia fuere quae Hoechstam cepere.8 Sed cum venissent in illas partes primum Sprechius tribunus cum militibus sexcentis, deinde Johannes Waertius cum millibus quatuor militum adductorum ex locis ad Coloniam Agrippinensem, illi celeri in patriam reditu sibi consuluere. Nunc Galli Hoechstam procantur. Bavarici fine Septembris inter Heidelbergam et Hailbrunam erant. Sperabant autem Galli qui in illis sunt locis, si ad se accessissent quas propediem exspectabant Magalotti copiae, se effecturos, ut ad Danubium se recipiant Bavarici.
Dux Anguianus huc venturus creditur, ut adversus longos labores urbana quiete se recreet. Residens electoris Palatini fuit in aula ad Fontem Bellaqueum, rogans ut electori permittatur iurisdictio in suis locis utque populi ei fidem iurent, sicut Badenses marchioni suo nuper Gallia volente fecerunt.9 Responsum est ei fieri hoc posse, si promittat elector se permissurum semper in suis terris sacra ritu romano. Ipse autem residens respondit, si qui sint in terris Palatinis qui cum Roma sentiant, illis facillimum esse conscientiae suae satisfacere in locis admodum vicinis, qui sunt sub episcopis Mogontiacensi, Spirensi
60
et Wormatiensi, et eo responso olim, cum multum in illis locis valerent arma Gallica, contentum fuisse dominum Feuquerium.10Magna hic consternatio perturbatioque animorum est ex clade Catalanica et, ut solet malis publicis aliquis reus subdi, vehementer accusatur marescallus Motta Odincurtius, quod cum pecuniam poposcisset eaque ei esset missa et maior et citius quam petiverat, tamen et exercitus eius fuerit pertenuis et nulla copia aut globorum aut pulveris bellici. Ex classe Gallica qui ad eius copias augendas missi fuerant octingenti, prope omnes periere. Nescio an verum [sit], quod dicitur, in Mediolanensi tractu et militibus periisse adversus duces reverentiam, et rusticos ob graves iniurias arma opponere militibus. Pontifex ubique nuntios mutat, hic, in Hispania, apud imperatorem.
Apud ducem Anguianum et marescallum Turenae equitatus est bonus, peditatus, nisi suppleatur aliunde, ad tria millia; multum enim eius in tot praesidia per urbes arcesque disponenda insumtum est. Bambergius, qui Philippiburgum sane praepropere dediderat, Viennam ducitur ad causam dicendam.11 Creditur caesarianis id esse propositum, colligere quantas poterunt copias ex suis et Lotharingicis, ut si possint, recipiant loca amissa, praecipue Bingam et Mogontiacum. Marescalli Turenae milites quosdam e Frankendalia, illi vero qui e Brisaco exierant, egressos e Friburgo ceciderunt.
Motta Odincurtius Servierae est. Rex Hispaniae, nescio an quod verum id sit, an quod hic expediat id credi, dicitur aegrotare Ilerdae. De ducis Bavariae morte rumores quidem hic sunt, sed nihil iam certi habentes, nisi quod aetas eius mortem brevi promittit. De Motta Lotharingica obsidenda nullus ultra sermo; omnis cura ad custodiendum Rhenum et Mosellam vertitur. Dux Carolus, ut mos ipsi est, omnibus se venditat.12 Mittit enim Viennam, Monachium et huc. Franciscus Melo iam hac transiit, reginam regentem non vidit. Galli ad Sanctum Michaelem in Lotharingia arma et commeatus convehunt. Astae arx nova principi Thomae dedita est fine Septembris. Gassio castella cepit in Flandria Cambronem et Aguinum. Praeterea disiecisse dicitur turmas Hispanorum septem supra triginta ad Steinfurtum,13 quae se partim Ipram, partim ad Montem Castelli receperint. Aditus exitusque oppidi Sancti Audomari multum impediuntur a Gallis, qui in proximo arcem tenent, quae Arquia dicitur.14
Haec habemus non mala, det Deus meliora, idemque, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam et per eius consilia regnum Suedicum protegat,
tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
H. Grotius.
Lutetiae, V/XV Octobris 1644.
61
Elector Mogontiacensis Ascafnaburgum se recepit. Glenius et Vehlius ad Confluentes Trevericos auxilia Lotharingica exspectant. Dux Bavarus omnem insumit operam, ut imperatorem cum Ragozio componat, reprehendens, quod non pridem Ragozio concessa fuerint quae petebat. At caesariani qui Francofurti sunt, de ea pace loquuntur ut de re perdifficili. Dicitur autem Ragozius transiisse Tibiscum et tenere Hungariam superiorem; ipse autem imperator Lintzium iturus, ideo quod Vienna laboret morbis contagio fluentibus. Fuit hactenus praesidium Mogontiaci perexiguum, sed cognito periculo adiuncti sunt equites mille. Philippiburgum multis castellis coronatur. Maxima pars exercitus Gallici ibi est et exspectat Torstensonii adventum, quem alii dicunt ire Erfurtum, alii vero congressum proelio apud Lipsiam cum Gallassio, cui adest Enchefortius, Saxonicorum ductor. Hi dicuntur nunc se reficere in terris Anhaltinis. Coningsmarchii quatuor cohortes caesae aut fugatae dicuntur a Brouaio.15 Hazfeldius, Mercius, Waertius esse trans Nicrum, ut observent, quae acturi sint Galli, ad quos tria millia a Magalotto advenere, sane in tempore, nam equitatu quidem valebant, sed peditatus tot locorum praesidiis imminutus ad tria millia decreverat. Ad loca a Gallis capta addenda arx Magdeburgum nomine prope Landaviam.
In Portugallia nova proditio detecta est in necem regis, reginae, principis. Caput coniurationis erat Montalvanus marchio in summa regis Portugallici gratia. Sed praevaluerat apud ipsum promissum regis Castellani de ducatu Bragantiae. Et ipse marchio et cum eo alii patibulo suspensi sunt. Dicuntur praeterea in Portugalliam advenisse tres naves ex India Asiatica, quae ferant milliones duodecim. Rex Angliae Digbyum Romam mittit, ubi Barbarini feroces antehac gratiam captant eius qui filius est fratris papae. In Catalania amnes ita excrevere, ut Tarba vicus aquarum vi perierit. Ad Mottam Odincurtium, qui Servierae16 tenues collegit exercitus reliquias, missa sunt quatuor millia hominum.
Transiit hac non tantum Melo, sed et Michael Salamanticensis, legatus ob pacem Monasterium missus; viderunt alterum prope hanc urbem, reginam regentem neuter. Papa et tres novos mittit nuntios, ut dixi, et tres legatos, ut imperatori regibusque Galliae et Hispaniae pacem commendet. Audimus insuper Eisenstadi in Hungaria ex rixa caedem ortam inter Hussaros et oppidanos. Bavarum ex rusticana plebe armasse ad septem millia, sed qui extra Bavariae fines militare nolint. Copias Saxonicas iusiurandum dixisse imperatori. Bavaricos esse ad XV millia; ab iis multos vicos apud Francofurtum incensos, quod ea civitas transitum ipsis negasset. Papa annos habere cognoscitur LXXII. Dicitur Gillo Hasius ex Italia Bavaro adducere mille equites, pedites mille quingentos. Regii Scoti Johnstonum et alia oppida cepere.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Mazarinus aegrotus; dolet regina; non Aurelianensis. De Condaeo, regina Angliae, cuius et domini Germani literae interceptae. De Harcurtio, Schombergio in Catalaniam mittendo. Consilia de Batavis. Gorinus valedicet. De bello Anglico. Regis Angliae conatus ut Gallos sibi conciliet. Res Gallicae in Germania auctae. De Bavaris, Anguiano. Acta cum Palatini residente. Clades Gallorum in Catalania. Fama e Mediolano. Pontifex mutat nuntios. De Anguiani et Turenae exercitu. Bambergius cur Viennam ductus. Consilia caesareorum. Turena praesidia hostium caedit. De Motta Odincurtio. Dubia de morbo Hispani, morte Bavari, de Motta obsidenda. Lotharingus nutat. Melo (tr)ansit. Apparatus Gallorum in Lotharingia. Astae (ar)x capta. Gesta a Gassione. De Mogontiacensi, (Gl)enio et Vehlio. Quaedam de Ragozio. Mogontia mi(li)te, Philippiburgum operibus munitum. De Torstensonio. Conigsmarckii clades. Galli peditatu aucti. Mag(deb)urgum capiunt. Detecta proditio in Portugallia. Na(ve)s Indicae. Regis Angliae legatus Romam. Barberino(rum) adulatio. Varia de legatis. Rixa Eisenstadi. De cop(ii)s Bavari et Saxonis. Papa annorum 72. Fama de Hasio. (J)ohnstonum captum.