Illustrissime et excellentissime legate, domine observandissime,
Maxima spes subest fore, ut ad illustrissimam Excellentiam vestram literae meae in humanitate qua omnes et favore quo me complectitur singulari, conquiescant. Afferuntur multa vivis coloribus depicta, ut fidem faciant, quae tamen posterioribus relationibus ficta censentur. Candide id excuset illustrissima Excellentia vestra et apud eos cum quibus forte communicatum iverit, benigne quaeso interpretetur; nulla prorsus mea culpa contingit. Quicquid enim scriptis persuadent alii additis rerum fidem facientium circumstantiis fideliter ingero. Ero posthac circumspectior et quantum in me fuerit, in certitudinem rei cuiusque allatae diligenter inquiram.2
Literae domini Serisantis, quas domino Hambraeo inscriptas volui,3 praeter mentem literis illustrissimae Excellentiae vestrae inclusae sunt, quod ignoscat illustrissima Excellentia vestra.4 Caeterum literae quibus illustrissima Excellentia vestra me dignatur,
107
recte semper afferuntur. Illustrissimae Excellentiae vestrae hoc nomine maximas gratias ago; mihi gratulor de tam constanti illustrissimae Excellentiae vestrae favoris contestatione.Impraesentiarum hoc affirmare possum, quod hesterno die mihi retulit vir fide dignissimus, circa Kalendas Octobris Holmia solvens. Classis regia duodecim navium praetoriarum in portu Dalhamnio fuerat nautis, militibus et omnibus rebus necessariis munitissima ad pugnam parata.5 Huic praefuit admiralis dominus Petrus Blommius, vir aetate gravis, prudentia celebris et rerum maritimarum usu peritissimus semperque fortissimus habitus.6 Maxime vero emicuit eius virtus obsessa urbe Stralsundensi. Omnium pene animi ad deditionem prompti erant; hic unus consilio, ope, vi quoque contra nitebatur, beneficioque eius urbs invicta mansit. Quippe crebris eruptionibus maritimis et ferme continuo conflictu facto naves omnes imperiales partim cepit, partim submersit. Ad haec accensus est privilegio nobilitatis ante biennium a sacra regia Maiestate, cui sese fidelem et industrium semper probavit. Spero auxilio Dei aliquid efficiet nunc sua virtute et pristina celebrata fama condignum. Admiralis Thysonius, nupero isto brabeio Ancharhelmius dictus, in portu Calmarensi, dux viginti duarum navium, cum hoc admirali Blommio coniunctionem parat.7 Duarum harum classium numerum augent tres naves incendiariae et veloces aliae, ad numerum in universum circiter 40 navium. Regimen summae rei penes Wrangelium est.8 Sic nunc paratis nuntiabatur classem Danicam ad insulam Bornholmensem advenisse. Laetabundi nuntium excepere, ut qui brevi fortitudinis specimen edituri essent. Caeterum vento adverso aliquantulum detinebantur, quod eos male habuit varieque doloris impatientia affectos reddidit. Iam infestis pedibus terram pulsarunt, iam caput scalpserunt et quos praeterea affectus fors expressit, eos imitati sunt obsequentes omnes, itineri et proelio accincti, pro patria pugnare dulce existimantes. Hoc animo affectis ventus favere incipit. Nihil cunctatum; cursus plenis velis in hostes directus. Quid effecerint, avide desideramus scire. Erat in eadem classe quoque literarum magna copia Lubecam transportanda, quae brevi sine dubio aderit.
Rex Daniae contractis undique copiis sese generali Hornio opponit.9 In freto Cymbrico rumor percrebuit, sed sine authore, caesos esse Danorum septingentos. Veritatem autem in illo loco quis elicere non potest. Hoc certum erat, non advenisse illis laeta, nam immani rabie omnes ferebantur. Belgas invidia et odiis sectantur nec aliquid hostile omitterent, nisi voluntati vires deessent.10 Dictus generalis Hornius pristina castra incen-
108
dit et aliquantulum retrocedit, quo sese forte insequendum regem aperto in campo videret.11 In Juthlandia multa eveniunt ex animi sententia duce Helmio Wrangelio, qui arcem illam optime munitam Neustadium occupavit,12 et cursus ad loca Jutiae dirigitur, ut prius occupata melius tueantur aliaque impedimenta cum suo fructu amoveant.Deus adsit eximiis nostratium conatibus domi forisque et illustrissimam Excellentiam vestram diu patriae nostrae et suis perenni incolumitate felicem servet, illustrissime et excellentissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae obsequio et affectu devinctissimus,
H. Appelboom.
Amstelodami, 31 Octobris 1644.
Praedictus mercator Holmia veniens etiam mihi retulit de felici adventu illustrissimi comitis de La Gardie et nobilissimi Gerii.13
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 9 Nov.