Clarissime domine,
Magna certe est quae mari nostris obtigit victoria,2 ut praedicat literarum undique consensus. Quodsi tanta fuit Danorum clades quantam fert fama, audiemus brevi aliquid de nostrorum conatu in Fioniam aut Zelandiam, dum Scania potissimas Daniae regis vires detinet. Si quid ostentorum interpretibus credimus, cervus celeritatem, equus fortitudinem significat.3 Erit ergo, si quid ista valent, penes nostros celeris victoria. Digna est quae ab omnibus celebretur Flemingii memoria.4 Spero nos laudationem aliquam eius
162
funebrem ex Suedia accepturos et gaudeo paternas virtutes etiam ad filii commendationem pertinuisse.5 Tyssonium, qui nunc bono omine Ankerhelmius, magni semper etiam Zelandi sui fecere.6 Gratulor etiam domini Wrangelii processibus.7Inter Danos et Batavos nunquam firma erit concordia. Sed ut scripsi antehac, claudicare Batavorum regimen vel ex eo colligas, quod tam pulchram occasionem ad restituendam commerciorum libertatem tam supine neglexerint, ac ne nunc quidem eam curent quantum res ipsorum exigunt et foedera praescribunt.8 Idem et in rebus Indiae Orientalis9 et in rebus Transamasianis10 apparuit.
Credo tenuem esse victum et pabula tum in marescalli Torstensonii, tum in Gallassii exercitu.11 Qui magis premetur istis incommodis, is prior cogetur discedere. Tales autem discessus tam propinquo hoste periculo non vacant. Magalottius12 inter Saram et Mosellam XII habet millia. Apud Wattenam sunt non plures IX millibus et iis ipsis commeatus difficiles. In Italia Hispani apud Alexandriam se tenent, ut Finale a periculo liberent; in Catalania Flixam obsident ad Iberum amnem. Audimus etiam Portugallos clade quadam affectos et ademta eis castella in ea parte quae Extremadura dicitur. Barbarini Roma exiere. Intravit eo dux Parmensis et comiter acceptus est. Rex Angliae Bristoliam recessit ab Oxonia. Parlamentariorum magnae sunt copiae. Etiam in Hibernia castellum quoddam eis deditum. Urbs autem Novi Castelli in Anglia vi a Scotis irrupta. Marescallus Castilionaeus rectius valet.
Deus, clarissime domine, Claritatem vestram servet ac sospitet,
Claritatis vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
XIX Novembris 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.