41
Clarissime domine,
Feci Suedos nostros qui hic sunt participes rerum bonarum quas continent Claritatis vestrae literae datae XXVI Septembris, ac sicut istas, quo debui, cum gaudio accepi, ita et similia in futurum spe praecipio in Germania, in Jutia, in Holsatia, in mari oceano ac Balthico.2
Batavi per intestina dissidia et quorundam iniquum in Suedos animum neglexere occasionem pulcherrimam bene ponendi res suas,3 sed quasi nulla futuri cura magnum putant, quod navibus mercatorum licet nunc adire portus Suediae et Livoniae,4 nec considerant brevi omnia vetera cogitata reditura, accessuram etiam vindictae cupiditatem regi Daniae, qui iniuriam cum facere non sinitur, accipere se existimat, nisi vires eius accidantur. Videbimus autem, quas pacis conditiones legati Batavi inter Suedos5 Danosque6 proposituri sint. Galli, qui suas res agunt, velint nos quovis modo videre ab isto bello Danico expeditos.7
Comes Harcurtius hinc it,8 ut restituat rem Catalanicam valde periclitantem. Gallis post cladem quam ad Taragonam accepere, in Germania ad superiora Rheni res bene procedunt. Gassio de proxima Flandriae parte praedas egit. Cardinalis Mazarinus adhuc aegrotat ad Fontem Bellaqueum, ubi est aula. Regina Angliae Nivernae est et corpus suum reficit lacte asinino. Creditur autem brevi hic futura cum regina regente. In Belgicis partibus Castellorodericus civile, Piccolominaeus militare regimen dicitur habiturus. Ducis Lotharingi copiae ad Valentinianas sunt, rusticis graves.
Deus, clarissime domine, Claritatem vestram sospitet,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, VIII Octobris 1644.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam.
Adres (volgens de uitgave der Epist): D. Appelboom.