Mi frater,
De Vanderhogii sarcinis non desino bene sperare.2 Norunt artes alterius et papa et cardinalis Mazarinus, itaque vix est ut bona fide coeat amicitia.3 De Negumbo grata sunt quae scribis.4 Causam societatis et urbis bene defendi gaudeo.5 Legatos vestros in Anglia substituros puto.6 Pacis nulla spes, adeo iniqua sunt parlamentariorum postulata.7 Regi-
263
na Angliae iam quatuor sunt menses8 quod nullas domo accepit literas.9 Harcurtius parat se Catalanico itineri.10 Galli non in iuris disputationibus, sed in armis spes collocant. Et cardinalis Riceliaci unum illud ex iure civili norat: possideo quia possideo.11 In Normannia et Britannia Armorica ordines coeunt ad quaerendas pecunias, et ex civibus urbis divitibus corrogantur XII milliones.12 Res Suedicae et mari et terra tum in Scania tum in Holsatia et Juttia, tum apud Albim satis sunt prosperae.13 Et tamen, de quo Deo gratias ago, ostendunt se Suedi non alienos a pace, tam cum Dano quam cum imperatore.14De senatore Cromonio quod nostri meminit et nos amat gratias ago. Eius filius mire mihi satisfacit.15
Galli in Flandriam quidem et Atrebates iura magna olim habuere, sed et abdicarunt per paces factas Francisci I temporibus, quae approbatae sunt pace Verbinensi.16 In Catalanos autem ius repetunt a Caroli Magni temporibus,17 aiuntque contra regnum Galliae nullos valere temporum lapsus. Ita sibi fingunt iura quibus aliarum gentium nulla assentiatur. Quale est et ius quod vocant unionis, ex quo cuncta semel a Galliae regibus possessa, etiamsi aliunde ei obvenerint, apud regnum manere debent exclusis iis ad quos alioqui venire debebat hereditas;18 ita ut si regnum perveniret ad principem Condaeum, is Navarrae regnum habere deberet exclusis iis qui post Henrici IV proge-
264
niem ad sanguinem Navarrae pertinere reperirentur.19 Multa habent talia in quibus sibi blandiuntur.Galliae populus multum pacem optat;20 qui regimen obtinent, non perinde. Harcurtius adhuc iter in Catalaniam parat. Dux Anguianus in Germaniam rediturum se dicit.
Deus te, tuam tuosque servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
24 Decembris 1644.
Chartas quasdam ad Vergoesium21 mitto obsignatas, ut si editionis in te cadat suspicio, liquido dicas te nescisse.22 Rogo ipsi in manum tradas. Ea quae sequuntur mittam duabus sequentibus scriptionis diebus.23