299
Illustrissime et excellentissime legate, domine et patrone observandissime,
Danorum tribunus Alefeldius diffisus suis viribus contra Wrangelium cum copiis suis in Ditmarsiam retro cessit.2 Sic et sese cum transmittendo ex Fiunia milite coniungere frustra conatus est, omnes transitus, quibus eo iretur, occupantibus Suedis. Copiae Helmii Wrangelii3 censentur 4000 expeditorum equitum, mille ducentorum peditum et quadringentorum dragonum, quibus accedunt duodecim tormenta. Numerus militum eius in dies augetur transfugis Germanis4 a Danis male habitis.
In Dania res omnes minus succedunt. Omnes pacem conclamant. Solus rex non potest ad id persuaderi. Danorum victa‹e› classis ab ipsis statibus Daniae 1200000 imperial[ium thalerorum] aestimatur.5
Hamburgo refertur ex literis Haffniensibus 15 Ianuarii incurrentis anni 1645 pacis tractatui dictam esse.6
Illustrissimus legatus Oxenstierna Monasterium incognitus adiit, ut agat cum illustrissimis legatis Gallicis de negotio pacis.7
E Suedia nullas adhuc nuper habuimus literas.8
Deus, illustrissime et excellentissime domine, illustrissimam Excellentiam vestram non praesenti solum anno ex voto felicem faciat, sed etiam longo tempore incolumem servet aeternumque beet,
illustrissimae Excellentiae vestrae studio, affectu et obsequio dicatissimus,
H. Appelboom.
Amstelodami, 2 Ianuarii 1645.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 Ian. 1645 Appelboom.