275
Illustrissime et excellentissime legate, domine observandissime,
Postquam Gallasius Magdeburgum fugit, et mille quingenti eius equites et bis mille pabulatores capti sunt;2 marescallus Torstensonius castris eius appropinquabat, quo minus tuta forent quae ulterius conaretur Gallasius. Sconbechiam itaque tetendit 16 Novembris.3 Interea Coningsmarkius Wenslebium, praefectus Eisenbergius Wolmstadium occupant, ne quis ex istis locis hosti commeatus suppeditaretur. Novum Halmerslebium tenuit hostis praesidio 150 militum; quod cum Magdeburgum contenderet, a dicto Eisenbergio 109 capiuntur, reliqui omnes interficiuntur.4
Vigesima secunda Novembris cognovit Torstensonius per captivos equitatum hostis,5 coniuges puerosque6 Zerbstiam versus fugere,7 ut sese iungerent Hatsfeldio.8 Gallasius autem cum reliquiis peditatus, cum machinis suis bellicis et sarcinis quae superessent Magdeburgi mansit. Flumen itaque traiecit Torstensonius cum equitatu et Serbstiam properabat; verum eo perventum ex copiis suis emissitiis cognovit hostem Gutterbachium sese vertisse, cuius rei gratia Torstensonius Meunkam festinabat; quo cum media iam nocte adveniret, hostem offendit numero 2500 validorum equitum. Nocte intempesta nihil effectum est. Tardabant Torstensonium nonnihil difficiliores rivulorum nonnullorum transitus, factum tamen, ut prima aurora signum datum sit concursumque. Confestim hosti metus et fuga incuttitur.9
Quantam cladem passus sit,10 ex captivorum hoc indice constat. Est et magnus interfectorum numerus, qui propter amplitudinem campi, in quo occubuere, tam cito col-
276
ligi et cognosci non potuerunt. Certum est inter eos multos quoque magnos esse.11 Victores prosecuti sunt comitem Broy12 duobus miliaribus a loco congressus, donec deficientibus ex continuo 15 miliarium itinere equis revertendi necessitas imposita esset. Haec omnia habeo ex literis marescalli Torstensonii cum involuto indice captivorum.13Caesariani ita fugientes in tribunum Goldstenium14 inciderunt, qui 300 equitum comitatu in itineris securitatem assumpto Berlinum contendebat propriae rei familiaris gratia. Ab eo etiam ita accepti sunt, ut minima pars evaserit captis undecim signis. 22 Novembris ceperunt Suedi integram caesarianorum legionem in ipso suburbio Magdeburgico.15 Torstensonius Pegavium nunc obsidere dicitur.16 Magdeburgum omni commeatu interclusum est a Coningsmarchio ab una, et a Hassiacis ab altera parte.17
Danorum praefectus Alefeldius studuit se iungere militi ex Fiunia insula advenienti et ita Wrangelium offendere, sed cognita Wrangelii vigilantia et industria, insidias impetusque ferre assueti, Itzahoam revertebatur.18 Interea Wrangelius Ripam, Coldingiam, Arhusiam, Rincopiam et Alborgiam occupavit totamque Wensuseliam cum Juthlandia Suedis tributariam fecit;19 qui in armis erant interfecti sunt.
Monasterii Osnabruggisque reciproce traditi sunt salvi conductus20 a principalibus subscripti et confirmati. Caesareani primitus legatis nostris suum procuratorium per decanum transmiserunt. Illud sequebatur propositio ipsa per eundem decanum.21 Suedo-
277
rum autem propositio per regium legationisque secretarium dominum Mylonium caesareis tradebatur.22Deus, qui pacis author est, felicem, firmam et stabilem pacem largiatur voto eam expetentibus et prosperum ipsorum armorum successum concedat in sui nominis gloriam et orbis christiani requiem. Idem, illustrissime domine, Excellentiam vestram quam diutissime incolumem et felicem servet,
illustrissimae Excellentiae vestrae omni obsequio devinctissimus,
H. Appelboom.
Amstelodami, 26 Decembris 1644.
Illustrissimae Excellentiae vestrae devote etiam mitto propositiones23 legatorum Osnabrugi et Monasterii exhibitas,24 quas spero illustrissimae Excellentiae vestrae gratas si antea non habuerit.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 7 Ian. 1645.