393
Serenissima ac potentissima regina, domina clementissima,
Plerosque in Batavis audio vertere se ad meliora consilia, non tantum ut servent foedera cum augusta Maiestate tua eiusque regno facta, verum etiam ut propiore nexu cum tua Maiestate regnoque se iungant.2 Quod si fecerint, sapere eos putabo. Nam Galliae amicitiam experti sunt saepe infidam,3 Anglia suis malis domesticis ab externarum rerum cura submovetur, cum Imperio Germanico suspecta ipsis pax est; Suedia vero suis bonis contenta, alieni nihil appetens, domi tranquilla est per prudentiam Maiestatis tuae, per eiusdem fortitudinem foris armis pollens, ubique fidei tenax.
Galli non ad Hamburgum tantum et in Leodico,4 sed et apud Argentoratum et vicinis in locis scribunt Germanum militem, quo in Germania maxime utantur; sed praecipua ipsorum consilia videntur Flandriam maxime petere.
Deus, serenissima ac potentissima regina, domina clementissima, det Maiestati tuae vitam, valetudinem, res prosperrimas,
tuae Maiestatis subditus obedientissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XVIII/XXVIII Ianuarii 1645.
Bovenaan de brief in de eerste copie te Leipzig: Argumentum. Foedus Batavo-Suedicum. Batavorum suspicio de Gallis. Suediae fortuna. Gallorum consilia.