Frater optime,
Blavium Hagae aut esse aut fuisse intelligo, sed quia me non convenit nihil certi possum scribere,2 quod sicubi eum reperero non desinam hortari ad editionem Anthologiae. Pro voto quod pro filiis meis facis gratias summas habeo.3 Puto te illos visuros intra biennium, si Deus nobis vitam concesserit et ipsi ut par est allaborent.
Gallorum artes sunt qui cognoscant, sed foederis nexus tam est arctus,4 ut nostri sine Gallis nullas cum Hispano5 conditiones inire audeant. Parlamentariorum in Anglia rabies iam in nervum erupit, caeso archiepiscopo Cantuariensi,6 cuius constantia in vita et morte in aeterna erit memoria.
Nuper mihi hos versus tradidit Cornelius Boyus,7 poeta non vulgaris et nostri amans, qui et Utenbogardum publico encomio decoravit.8 Is libenter sive epigramma sive epistolium a te haberet, neque indignus est cui id honoris habeas. Brasserus adhuc quaerit epistolam tuam, quando exemplaria amplius non prostant, et quidem sperat se
408
eam e Drentia accepturum.9 Is mihi nuper narravit obiectum sibi a Reigersbergio, quod te cum hic esses non visitasset, se vero cum id in animo haberet a consulibus Delfensibus inhibitum,10 ne communis causa eo nomine apud inimicos maiore laboraret invidia.Bickerus et Stavenessius multa hic de virili reginae Suedicae animo et exercitiis praedicant, ipsi vero se ad conventum, redituros simulant,11 cum interim a regina torquibus aureis donati sint.12
Deus te, tuam, tuos nostrosque omnes diu servet incolumes,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXX Ianuarii 1645.
Archiepiscopo sic raptim parentavi ...13
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. 16 st. tout 6 ll. 18 st.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 7 Febr.
En in dorso: 30 Ian. 1645 W. de Groot.