Clarissime domine,
Danis deesse pecunias ad tam gravis belli impensas sustinendas facile credo2 crescetque id malum, quantum crescent eius clades et damna, quae non poterunt non crescere, si ad communem maris commerciorumque tutelam se nobis adiungant aliae gentes, sicut multa nos iubent sperare.3 Magdeburgum obsidere post elapsas copias equestres et pedestres non erat tanti,4 quanti archiepisco[po] Bremensi se opponere et provehere Wrangelii in ora maritima conatus,5 quod facturum credimus Coningsmarckium, dum Hassi sua tutantur6 et marescallus Torstensonius Hazfeldianorum lustra disiicit.7
427
Dominos Bickerum et Stavenissium puto in patriam rediisse cum bonis consiliis.8 Botterum nihil cuiquam posthac nociturum caesariani iam considerare debent, non ut a rege Portugalliae aut a non rege missum, sed ut hominem:9
Nullum cum victis certamen et aethere cassis,10Quare spero non futurum, ut viventium quietem turbent mortui. Nimis diu saxum illud in vestibulo volvitur.
Accepi librum Germanico sermone contra scriptum Danorum nos incusantium.11 Rationes pro nobis allatae sunt vivae ac vegetae, quales etiam legati qui a Suedia in hoc negotium mittuntur,12 ita ut omnia debeamus ominari optima.
Harcurtius hinc nondum discessit.13 Catalanorum fides magis magisque suspecta est.
Deus, clarissime domine, det nobis omnibus ac nominatim Claritudini vestrae quae sunt optima,
Claritudini vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, IV Februarii 1645.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
Adres (volgens de uitgave der Epist): D. Appelboom.