Illustrissime et excellentissime legate, domine observandissime,
Ex variis literis relatum est, quod Wrangelius Danorum in Juthia copias defecerit,2 particularia tamen fidem facientia nondum habuimus. Id constat quotidie multos Danorum ad nostros transfugere. Ripam, urbem arcemque, quam hactenus 60 Suedi tenuere, Danus recuperavit3 idque impetu iteratis vicibus facto; qui in armis erant interficiebantur interfectis prius multis irruentium hostium. Inter alios occubuit Stenbergius, praefectus urbis Crempensis. In Dania cuncta in peius ruunt et inter alia ipse nervus belli, pecunia, deficit, qua milites vel conducerentur vel persolverentur. Reliquiae copiarum Gallassii, quas hactenus secum Magdeburgi retinuit, 28 Decembris Wittenbergam conabantur,4 in via autem a Coningsmarchio caesi captis quadringentis, reliquis interfectis. Gallasius iam fere sine milite Magdeburgi est.5
Legatos Ordinum Confoederatorum6 dominos Bickerum et Stavenessium hodie vel crastino die reduces speramus.7 Cadaver mortui legati Lusitaniensis a caesareanis inter-
385
ceptum est8 inter Monasterium et Osnabruggam, utut illustrissimi legati Oxenstiernii diplomate in securitatem itineris munitum esset. Hoc facinus ita confoederatos offendit, ut vehementer hanc iniuriam expostulent restitutionemque simul abreptarum rerum in integrum cupiant. Creditur, iniiciat magnas difficultates pacis negotio.Tractatui pacis cum Danis regni cancellarius, dominus Johannes Skytte, dominus Mathias Soop et dominus Thure Bielke intererunt.9
Deus felicem successum largiatur in tutam et securam orbis christiani requiem. Cuius divinae protectioni illustrissimam Excellentiam vestram devotus commendo futurus, quoad vixero, illustrissime et excellentissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae addictissimus servitor,
H. Appelboom.
Amstelodami, 23 Ianuarii 1645.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 2 Febr. 1645.