Quanto saepius relego quae Excellentia vestra de origine gentium Americanarum scripsit, tanto magis in eius ire cogor sententiam.2 Incidi ante aliquot dies in librum Hispanicum, cui titulus Origen de los Indios de el nuevo mundo, etc. Por el padre Fray Gregorio Garcia. En Valencia MDCVII.3 Ubi ostendit Chinensibus multa communia esse cum Americanis, et Peruvianis praesertim. Quoniam in illo capite aliqua sunt quae probant Peruvianos esse Chinenses origine, descriptum transmitto.4 Illud mihi notandum videbatur, quod inquiat olim Chinensibus pro scriptura fuisse nodulos quemadmodum Peruvianis.
Ne Croii liber prodiret, fecit Heinsius omne quod potuit; nunc, ne publice vendatur hic et alibi, idem facit.5 Iterum illi non satis convenit cum Salmasio, ex eo quod in praefatione operum Gomari Heinsius dicatur invidia et aemulatione adversariorum crevisse,
529
quod alter non potest concoquere.6 Illud quoque Heinsio obiicit Salmasius, quod iactarit sese esse in causa, quod Salmasius Lugdunum sit vocatus.7Cloppenburgius8 habuit disputationem, qua ostendere voluit Excellentiam vestram non male tantum, sed et impie parabolam appellasse fabulam.9 Gratias ago Excellentiae vestrae pro consilio, quod mihi dedit in edendis meis.10 Omnino illum ordinem sequar quem praescripsit.11 Livius Gronovii absolutus est,12 nisi quod sequentur notae, quae seorsum excudentur. Mitto literas Smetii Noviomagensis.13 Librum ipsum mittam, ubi prima affulserit occasio.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Excellentiae vestrae det omnia prospera.
530
Ante tres hebdomades misi folium ex Anthologia, ut videret Excellentia vestra, utrum ei forma placeret.14 Puto id ad manus eius pervenisse.
Bovenaan de minuut staat: Hugoni Grotio.