580
Mi frater,
De chartis forte aliquid rescisci posset per eos qui in domo Arseniana vixere.2 De Cornelio nostro nihil nunc intelligo, nec scio quid facere velit.3 Didericus, ut video, bene rem gerit.4 Blavium velim urgere pergas.5 Salmasii liber de papa multum expetitur.6 Ego nunc exspecto reginae commodum, ut ei tradam literas meas dimissorias.7 Miror res magnas apud vos tam diu trahi8 et dissidia ita apparere omnibus.9
Nobilis Beaupuy dictus10 et Thuani cognatus11 Roma huc captus mittitur navibus
581
longis, suspectus fuisse inter praecipuos consiliorum quae contra cardinalem Mazarinum suscepta fuere; quod crimen Romae nullam habet veniam.12Deus te cum uxore et liberis servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 25 Martii 1645.
De Torstensonii proelio exspectamus certiora.13
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Guilielmo Grotio, iurisconsulto.