Frater optime,
Litteras tuas praepostero ordine accepi, et ita quidem ut eae quas XVo Iunii Calmaria dederas traditae mihi sint diu postquam iam a te recentiores Stocholmiae scriptas accepissem. Paucis itaque respondebo, cum iam antea posterioribus responderim,2 et de uxore quidem tua nihil dicam, nam ipsa ad te scripsit paucis ab hinc diebus,3 quae forte litterae una cum his meis tibi reddentur.
De filio vero hoc dicam, omnes nos laborare debere, ut ipse quod ex animi sui sententia agat, inveniat. Placent autem ipsi publica maxime et quae ab iis pendent.4 Nunc quoniam per Graswinkelii promotionem ad fiscale munus5 vacant advocationes Amstelodamensis et Roterodamensis, putamus nos utramque ipsi impetraturos, quae ipsi et honori esse possint et ad alia maiora gradum ponant. Interea et te rogatum velim, an ipsi advocationem Suedicam in eiusdem Graswinkelii locum - neque enim fisci advocatus extraneo regno potest inservire - queas indipisci, cuius congiarium est octingentorum circiter florenorum.6 Neque id tibi grave videatur, cum Spiringius id homini vix noto praestiterit ante annos aliquot7 et ego nuper certo intellexerim dominum Geerium Am-
707
stelodamensi cuidam qui iam notariatum exercet8 promisisse locum agentis - ut ita loquar - Suedici cum bono stipend(io). Sane si Suedi ita ut decet gratias tibi (pro ante) actis laboribus agunt, oportet id et in te (et) in tuis ostendant. Tua vero imprimis interest (u)t aliquis e filiis tuis Suediae inserviat et (l)aborum quoque tuorum fructum aliquem possit metere.9 Tu rogo de his serio cogita et nos ubi certiora in Suedia se obtulerint certiores fac.Deus interea te tuosque diu servet nobisque sistat incolumes,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, XVIII Augusti 1645.
Adres: Aen mijnheere/mijnheere de Groot, raed van hare Majesteyt van Sweden, tot Stocholm. 65.
In dorso staat in een onbekende hand: Onderlinge brieven van Hugo, Willem en Joan de Groot, etc. N. 12.