Legi, mi frater, et sane cum voluptate legi tuam de Romanis iurisconsultis lucubrationem2. Iuvit videre et ingenii tui foetum testem et multae lectionis et judicii: ac simul recolere memoriam eorum, qui eam excoluerunt artem, cujus nos sacerdotes profitemur. Aliquamdiu a scriptione cessavimus ob abruptum hoc literarum commercium, quod nunc restitutum, sed ad breve tempus, intelligo. Et quia redit ad vos tabellarius, qui tua attulerat - neque enim huc quod sciam venit Bilandius3 - per eundem haec tua remitto, quibus nihil est quod addam aut demam. Satis diligentiae tuae confido et, ut velim singula perquirere non adest libraria supellex.
Dussenio4 honorem gratulor: vellem locum suum tenuisset. Teresteinius5, ut videtur, Dordrechtanae urbis regnum inimicis relinquet. Testimonia de liberorum nostrorum vita misi in Zelandiam inde ad vos mittenda. Puto ea jam receperis. Literas a te habeo datas 22 et 29 Decembris: tum has cum libro tuo, alias nullas. Sed forte sunt itinere. Credo enim nos cumulo accepturos quicquid ab aliquo tempore Antverpiae aggregatum est. Sunt qui putant nos levi negotio jam consequi posse restitutionem bonorum, quandoquidem Hogerbetii liberi sua receperunt6. Sed hac de re sententiam tuam intelligere exopto. Scripsit ad Kanenburgii7 matronam uxor mea, sed forte non pervenerint literae, quare idem negotium tibi mandabimus, si grave non est, ut cognoscas, quid pro nobis in butyri emtione impenderit. Nam quod uxor pro ea hic impendit exiguum prae illo est nec plus XIII florenis cum semisse. Rogo ergo nos hoc debito liberes ex pecuniola, quae illic est. Lucani editionem8 exspecto. Addere ad notas potes pro Synedris libro ni fallor VII9, legendum Syedris, ut is locus nominatur Ptolomaeo, unde et in
12
Floro hoc vocabulum correxit Salmasius10. De Iure belli11 iterum aurem tibi vello. De Notis ad Senecam12 quid fit? Hic multi eduntur libelli, quidam pro pace cum Rupellanis, alii pro pace cum Hispano. Fedus cum Anglis aliisque protestantibus sunt qui suadeant, sunt qui dissuadeant; nutat inter haec aula.Parentibus, tibi, tuae et propinquis hunc et qui sequentur annos felices atque fortunatos precor. 25 Ianuarii 1626.
Scire velim ecquid sit in Heinsii Oratione13 aut in nova editione Athenarum Batavarum14, quod nostram causam tangat; nam me ista celantur cum tamen sciam exemplaria huc pervenisse. Rogo fratri Nicolao Reigersbergio dicas nequid chartarum15, quas ad ipsum miseram, in lucem detur, nisi ex novo jussu meo.
Postquam haec scripseram tuas, mi frater, satis illas recentes scriptas quippe 20 Ianuarii accipio. Rupellani nescio qua fiducia elati duriores sunt et plane urgent castelli dejectionem, quae non convenit regiae dignitati. Apocalypsin16 non vidi, sed puto id genus scripta nobis nocitura: nullo tamen nostro merito. De Duyckio17 quid futurum sit scire aveo. Et Angli et Arsenius18 hic sint sine magna spe conficiendi negotii, et reditum urgent. Quantum ego intelligo non habet Spinola19 multos secum rei maritimae peritos. De literis curandis, si necessitas urgeat, cogitabo. Dogmata pro auctoritate regia adversus pontificias machinationes a Sorbona, a clero, et a Curia parlamenti auctoritatem acceperunt, quam defendit erudito scripto Rigaltius20. Vale mi frater.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.