Parentibus optimis tibique, frater dulcissime, nuntio uxorem contra medicorum et nostram spem matrem factam filiolae2 satis valentis. Sed ipsa doloribus, qui partum antecesserunt et qui partus sunt proprii eo nunc mamillarum cruciatu, adde et cura domestica, quam in neminem transferre potest, a quiete abstinetur. Speramus Deum, qui hactenus ei adfuit, etiam ad caetera nobis auxilio fore. Dies jam a partu est quartus. Partus ipse vix est supra octimestrem.
Pro iis, quae nuntiasti quanquam tristia sunt terra marique, gratias habeo. De Excerptis3 quae in literis mense Septembri ad me datis annotasti grata sunt. Aetas hominis pro hominis aetas typographi est vitium, ut et in versione illius Sophoclis ϰείνον εἰ δοῦλος et alia quaedam, quae et ego post erratorum collectionem notaveram. Caeterum ‘responde’ brevi ultime posui exemplo Martialis, qui id ausus est, quia ea vox ut aliae multae olim non secundae tantum, sed et tertiae fuit flexionis. Syllabae productae ob positionem in voce sequenti multa apud poëtas exempla sunt in manuscriptis codicibus, sed pleraque ab exscriptoribus postea corrupta. Nescio an ad vos venerint tria exemplaria Excerptorum, quae Seilius alias Seventrius dictus, Trajectinus mercator ad Rotterodamensem amicum4 miserat vobis tradenda. Video enim ad affinem Reigersbergium5 nullum dum exemplar pervenisse, quod doleo. Speraveram Vossio non grave futurum Hexabiblon6 perlegere. Veretur auctor nominari editionis apud eos, qui nobis male volunt. Sed fide silentii data poterit ipsius securitati prospici. Magni facio ejus judicium et omnino velim siquid est minua rectum ab eo moneri. Si nihil impedimento est editioni, valde aveo, ut et festinetur et ut characteres sint minuti, sed elegantes et ut quaedam exemplaria habeam chartae melioris; alia enim amicis hic tradere non ausim. Rogo et hoc me edoceas, qui sint, qui partem illam libri de Iure belli verterunt aut vertendam censuerunt in sermonem patrium7, et quo consilio, an ut nos et anabaptistis et quibusdam remonstrantium committerent, an vero ut remonstrantibus odium dematur, ne videantur improbare causam publicam, an vero ut milites doceantur abstinere ab injuriis in cives: nam est et aliquid tale in fine capitis.
Librum Crellii8 legere constitui, agit modeste nec inerudite. Ego tamen videre nequeo, quo pietatis fructu a proprietate locutionum in sacris literis et
79
antiquorum consensu discedant. Quid enim non vetat quam plurimos effectus morti Christi tribuere et inter alios hunc quoque, ut per ipsius cruciatus et mortem ostenderit Deus, quid meruerint peccata, quae in Christum confidentibus et resipiscentibus condonat. Sed quid alii judicent ex te discere cupio. Refricat mihi veteris injuriae memoriam quod Lupesteinum custodia fit peculatorum, scilicet ne nos meliores illis credamur.In Euangelium Iohannis notas9 perfeci, eas nunc descriptas relecturus sum.
Sorori10 opto valetudinem secundiorem et fausta omnia vobis parentibusque. 2 Novembris 1626.
Ita fert ratio nostra, ut Cornelius11 noster, cujus studiis faveo, jam nunc in vestibus assuescere frugalitati debeat. Frater ejus12, qui hic est, una veste utitur. Tamen siquid honestus ornatus requirit, curam vobis permittimus. Coblarisum mensuram opus erit mitti ac hic parentur. Butyro valde opus habemus. Rogat uxor matrem13, quod rogavit antehac, quid factum sit illa sarcinula, in qua collaria erant, quae Cromplebitius14 hinc tulerat. Apocham et testimonium ut petieras mitto et res nostras tibi quantum possum commendo.
Tuus totus
H. Grotius.