eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1108. 1626 november 23. Aan Willem de Groot1.

    Cum iret ad vos Hornius2 ex nobilissima, ut scire te puto, Sueonum domo et qui meam amicitiam non sprevit, omittere nolui, quin literas ad te darem, praesertim cum ipse ostenderet id sibi gratum fore. Tuas ergo, quas 20 Octobris dedisti, recte perlatas scito.

    Miror me de Hexabiblo3 nihil certi accipere. Nam hic interpellor. De Dusseni4 uxore ferendum tibi est fortiter, quomodo et nos feremus, si Blonquia5 nuberet,

    83

    quae nunc apud nos suaviter vivit, magnum mihi et uxori solatium. Uxor ut captus est puerperarum valet belle. Filiolam misimus nutriendam foris baptizatam prius domi nostrae nomine Franciscae6, in memoriam avi materni7 et fratris nostri8 simulque exsilii nostri monumentum. Soror9 ut recte valeat Deum precamur. Butyrum adhuc exspectamus.

    Controversiae cum Anglis compositae nuntiantur. Habebit regina Britanniae XIV presbyteros Gallos totidem Scotos aut Anglos, episcopum unum, duas Gallicas virgines in famulatu et Gallum unum ad quodque aulae suae munus. Sexaginta ob religionem pontificiam captivi eximuntur vinculis et inhibentur mulctae in caeteros. Naves, quas Gallis Angli eripuerant eo nomine, quod in Hispaniam irent10, redditae. In hac urbe conventus nunc habetur non quidem ordinum regni more veteri, sed exigui numeri ex omni ordine ferme ad L. Putantur consilium daturi de novis tributis et sua auctoritate firmaturi ea, quae acta sunt antehac, praesertim adversus fratres Vindocinenses11.

    Salutem nuntiamus omnes parentibus et amicis.

    23 Novembris 1626.

    Creditur classis Hispanica, quae nunc Americanis navibus Cubam profecta est, Hiberniae incubitura, quod praemetuentes Angli Galliae amicitiam affectant. Et naves quaedam Gallicae redditae sunt, sed manet generalis illa quaestio, quid liceat in populos pacatos commercia colentes cum Anglis hostibus tractata a nobis non procul ab initio libri tertii, p. 55712. Si forte consultaris a Scidamensibus et aliis exercitoribus super negotio nautae, quod Nieuportius13 et alii mihi commendaverant, scito hoc quaeri, an restituenda sit a Melitensibus navis, quam ipsi quidem suis hostibus Algeriensibus eripuerunt, sed Algerienses per tempus pacis acquirere in nos nullo jure potuerunt14. Diximus de hac controversia nonnihil p. 634 et 65515.

    Tuus tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 794.
    2 - Gustaf Kristersson Horn (1601-1639); bij zijn dood was hij rijksraad; zie ook nos. 1109, 1110 en 1112.
    3 - De Veritate religionis Christianae; zie no. 1102, p. 75 n. 7.
    4 - Vgl. no. 1120.
    5 - Maria's zuster Suzanna, wier echtgenoot, Dr. Anthony Bloncke, in 1622 was overleden.
    6 - Zie no. 1107.
    7 - Frans Pietersz. van Overschie, geb. 25 maart 1521, overleden vóór 1570.
    8 - Frans, geboren 4 augustus 1586 en 9 december 1604 overleden; zie I, p. 23 n. 5. Zie ook Hug. Grotii Poemata, omnia. Editio quinta. Amstelodami, Apud Ioh: Ravesteynum, 1670, p. 179 en 313.
    9 - Zie no. 1103, p. 76 n. 10.
    10 - Zie brief no. 1104 aan Nicolaes van Reigersberch.
    11 - Zie no. 1078, p. 54 n. 6.
    12 - De iure belli ac pacis, Parijs 1625.
    13 - De secretaris van Schiedam, Mr. Willem Nieupoort (1607-1678).
    14 - Zie no. 1096.
    15 - De iure belli ac pacis, Parijs 1625.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]