Facis pro solita tua bonitate, mi frater, quod me rerum, quae apud vos aguntur, ignarum esse non sinis. Recepi tunc et quas 18 Iulii2 et quas Calendis Augusti dederas.
Perplacet decretum de navibus, quae non proxima tantum, sed et longius absita maris observent. Grolae obsidio ut ex voto succedat opto, saltem ut hac in parte sublevetur res nostrorum ab amicis prope omnibus deserta.
Anglos Redani insulam jam tenere si non fama didicisti ex hoc regis edicto3 intelliges. Defenditur a Gallis in insula eadem castellum Sancti Martini4, famem
153
magis obsessae multitudinis quam armorum eventus sperantibus Anglis, qui ad sex mille esse dicuntur, cum in castello sint bis mille admodum. Non ita clausum est Anglicis navibus mare, ut non scaphae duae victum ferentes per depressa penetraverint, cum spe eadem saepius pari successu audendi. A Sabaudo5 multum erat metus, quia copias satis magnas habet et secum comitem Suessionensem6 infensum huic aulae: sed minuit hunc terrorem dux regi auxilia sua offerens.Dani negotium tum in numeranda ipsi pecunia, tum in milite conscribendo tarde procedit, quo magis et ipse et alii principes pacis cum Anglo suasores sunt et operam pollicentur contra faces ingerente Hispano, cujus negotium agunt etiam qui minime id cupiunt.
Argentorati Leopoldus7 firmat res caesaris occupandae Galliae occasionem in usus suos rapiens. Deliberatur hic de legatione splendidiore ad nostros mittenda, ne et ipsi augeant Galliae mala. Spero, si quis eo iturus est, nostris rebus minus iniquum fore, quam is fuit, qui nunc reditum ultro dicitur postulare8.
Transeunte hac nuper Berchio9 vidit me is, qui pastor10 familiae ipsius fuerat. Narrabat se habere ἀνέϰδοτα quaedam magni illius Pauli Servitae11. Inter caetera scriptum breve de Arcanis Papatus12, quod si ipse non est editurus mihi describi pervelim.
Si qua cum Anglis invenitur pacis ratio, recalescent hic consilia de longinquis navigatibus. Ego ut, si qua in re consular, parata habeam, quae opus est, oro te per uxorem13, aut siquis alius huc venit, mihi mittas haec, quae puto esse in
154
pauperrima nostra supellectile libraria: Decisiones Rotae Genuensis cum accessionibus; Consulato del Mare; Statuta Angliae; Dictionaria Hispanicum, Italicum, Anglicum; De Zeerechten; De Handvesten in Keulen na Amsterdam; Placcaten en Ordonnantiën van Gelderland, Utrecht, Overyssel, Vriesland, Groningen; Peckius de re nautica14, Leges Graecae de rebus nauticis, rusticis, militaribus in 8. Ad haec velim adjungas: Logica Molinaei15, Metaphysica et Physica Iacchaei16. Puto esse etiam in meis schedis congeriem eorum, quae ad res naufragorum pertinent; eam addi velim. Incidit enim nuper nobilis questio, in qua ferme omnes periti horum se occupant.Placet quod de libris scribis de Veritate religionis Christianae17. Exemplaria exspectant hic amici, praesertim is, cujus in gratiam operam hanc suscepi, Bignonus18. Sed de Phoenissis19 quidem rogo memineris. Si ibi nemo avidus est, erunt hic qui pro beneficio accipient. Sed ego nostrates praelatos cupio.
Vale, frater optime, cum parentibus, uxore20, sorore21, marito ejus22 aliisque cognatis et amicis. 13 Augusti 1627.
Tuus ut fratrem decet
H. Grotius.