Simul, mi frater, tuis, quas 22 Iunii et quas 26 scripsisti, respondeo. Nam proxime elapsum diem praetermiseram, quod nihil esset dignum nuntiari. Ac ne nunc quidem est rebus Rupellensium manentibus eodem in statu et incerto, quid acturi sint Angli, qui jam altum tenere dicuntur.
Doluit mihi, quod ex patris additamento ad postremas tuas literas cognovi spem libertatis remonstrantium ire cessim, cum ex prioribus literis spem aliquando
341
meliorem concepissem. Sed quicquid agetur, juvabit vestrarum rerum, quibus et nostrae implicitae sunt, non ignarum vivere, presertim siquid tibi, siquid Milio2 et aliis e voto evenerit. Libros per Brasserum3, quando is nondum venit, exspectabo. Libros de Veritate Christianae Religionis4 emendatos et auctos mittam per Lirium5, qui cis paucos dies ad vos iturus est. Conqueruntur omnes nulla huc mitti exemplaria. De Institutionibus juris6 gaudebo intelligere, quid amici suadeant. Sane nolim edi nisi a pragmaticis recognitum, quando mihi multarum rerum oblivio per carcerem et tempora subrepsit.De Phaenissis7 scripsi antehac8 et scribo nunc quoque non videri mihi justum metum amici et facile ei consuli posse aditis, qui aliquid valent.
Satis magnum est, quod apud Swardecronium9 penditur. Sed ego filii10 commodis obstare nolo neque aequum est plus aut minus solvat quam aequales. Quare in sex menses eum ibi collocari probo, ita ut sub Martium ad me veniat, ut alter alterius praesentia fruamur, ille ad disciplinam, ego ad solatium.
Uxor et liberi mecum te, tuam11, tuos, officiose salutant.
15 Iulii 1628.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.