Etiamnum gratias tibi ago, frater suavissime, quod laborem sumseris hucusque veniendi, ut nos tuo vultu tuisque colloquiis recreares. Deo quoque ago quas debeo, quod te sospitem patriae, incolumen parentibus, conjugi2, liberis restituerit. Neque minus eo me demereris et tu et pater optimus, quod me ignarum esse non sinitis earum rerum, quae apud vos geruntur, quodque negotia mea vobis cordi esse ostenditis.
Amersfordianae causae exitum3 exspecto et maxime, qui sint delecti judices; spectat enim ad exemplum. Amico, quem nominas, injunxeram, cum hic esset, literas ad Medium4 ut curaret per mare scilicet, ipse autem terra misit. Quod ego hinc brevius facere potueram. Sed nihil est incommodi.
Scripseram5 Wynbergium6, quem et ipse et Goyerus7 commendaverant, mihi utroque nomine carum fore, abiisse nunc visurum Galliam; ubi rediisset ostensurum me, quanti apud me ponderis sit ista commendatio. In familiam meam ut eum recipiam, quod ipse petiverat, non ferre res meas. Corvino8 me bene precari facereque eum suo merito maximi. Vidisse me scripta Amstelodamensis partis utriusque, non tamen examen Amstelodamensis supplicationis exhibita9, cum princeps ibi esset; desiderare me et hujus scripti lectionem. Aritmandes magistratus recte sentientes, ut quod sentiant opere ostendant: Salemianos10 praesertim id agere debere, ut amicos parent, nam et ipsorum interesse et forte sero dolituros omissa tempora sibi et publico consulendi. Oppida Languedocia parere regi. Cum Italia bellum ingruere, ob Mantuam et Montemferratum. Existimare me pastores Carentonienses non se immixturos negotiis ecclesiarum nostrarum, nisi consultis
96
qui apud regem valent auctoritate, qui et ipsi vellent reperire remedia dissidiis nostris. De fratre regis11 spem esse concordiae.Narravi deinde imperium pseudoprophetae Genevensis adorati ibi a nimium credulis12. Haec non probari pastoribus Carentoniensibus. Verum esse, quod ipse intellexerat, magnum hic esse gregem ἀϑέων, ideoque me effugere λέσχας. Inde ad Cyrillum13 veni. Transcripsi verba Arcudii presbyteri Corcyrensis14 in praefatione ad Poloniae regem15, in qua conqueritur a Cyrillo Russiam Polonicam turbari injecto Calvinici dogmatis - sic ille more suo loquitur - semine. Scriptum D. Tileni16 ejus argumenti missum ad ipsum per Polonum, qui nuper eo iverit; si traditum non sit, posse exemplum peti a patre meo. Subsequi historiam disputationis inter Rigovium17 et Maistresatium18 ac speciatim τὸ πεϱὶ τοῦ ταμείου. Dolere mihi mulctas durare, ac praesertim eos, qui possunt non plus laborare pro libertate captivorum19. Exspectare me, quid futurum sit Sylvaducis capta, quem nuntium avide hic ab omnibus bonis Francis exspectari; Trimolii uxorem20 in religione non labascere; eam sororem esse Bulionii21. Postremo salutabam fratres, praesertim captivos. En summam, quantum memoria prosequi valet neque enim exempla literarum ac ne indiculos quidem servare consuevi.
Nihil te rogo praeter illud Schickardianum22 et siqua alia negotia praesens tibi commendavi. Rogo mittas postremam tabulam obsidionis Sylvaeducis. Comparet enim hic tua illa auctior. Velim etiam habere edicta et πίναϰα vectigalium maritimorum, quae Convoyen ende Licenten dicimus. Habui olim multa, sed ea forte ὄιχεται; quod si sit, aliunde quaerenda erunt et quidem τὰ μεταγενέστεϱα.
Cornelius23 noster et ingenio et diligentia satis se mihi probat. Mittit ad avum epistolam et aliud laboris sui specimen rogatque, ut primo commodo libros, quibus usus est, accipiat. Cornelia nostra24 - pro qua aviae sollicitudini gratias ago - valet meliuscule.
Iterum rogo etiam Gabrielis25 et Salmasii26 et aliorum causa sciamus, quibus opibus instructus ex Oriente venerit Golius27. Novi hinc nihil me scribere, ne mireris; non enim ut apud vos fervent res, sed diu ὑφίστανται. Perendie cardinalis28 veniet in aulam, quae est Fontibellaquei et cum eo negotia omnia, ut de bello
97
Italico, cujus rumor gliscit ingruentibus ex Germania majoribus copiis, de fratre regis, qui in Lotharingiam abiit φυσᾷ γὰϱ οὐ σμιϰϱοῖσιν αὐλίσϰοις ἔτι29.Legatus Langeracensis30 jam eo ivit. Itaque priusquam huc revertent, recta Lutetiam ad me aut amicum aliquem literae curandae erunt, ne vagentur. Rogo sciam illa, quae intercepta sunt, in quorum manus pervenerint. Litem nostram de bonis31 et repetitionem Institutionum juris patrii32 tibi amicisque omnibus commendo quam possum maxime.
Vale quam jucundissime cum parentibus et amicis.
14 Septembris 1629.
Tuus tui amantissimus frater
H. Grotius.