Nimium tu benignus es, mi frater, qui acceptum beneficium in materiam gratias agendi vertas. Petrum2 jam spero collocaveritis. Pro cura Diderici3 avo aviaeque plurimum debeo et scio, quantum valeat talis parentis domestica institutio: saepe enim mihi liberorum meorum aetas illos annos in memoriam revocat. Videte modo, ne ibi indulgentius habeatur idque nobis postea negotium facessat revocandi eum ad severiorem regulam ac ne intermissio quotidiana studiorum ac praecipue confabulationum Latinarum tardos faciat progressus.
Pro commentario Silvaeducensi gratias tibi patrique habeo. Tabulam exactam spero me tua cura habiturum; ut simile exemplum habeat, interpellat me quotidie Mousterius4 pictor, quem nosti. S. Hugonides5 suscipit historiam istam; quid praestiturus sit, nescio. Certe argumenti cognitione exacta alios omnes superare poterit. Neque nunc omnes principes tales sunt, qui Lysippi et Apellis opera ab aliis internoscant.
Losecatio6 gratulor et accipio omen redeuntis ad nos fortunae. Hollandis nostris prudentiam in eligendo chorago, principi in eo, quod restat belli successus
109
aeque ut hactenus prosperos opto. Barlaeo7 dicas velim meminisse me promissum mihi ab ipso hymnum in Christum8 cum poëmata9 mitteret: caeterum neque eum ad me pervenisse neque alterum, de quo mones, fasciculum neque vero quicquam ab ipso post illa, quae dixi poëmata. Schickardi10 mandatum, quamvis tarde procedit, rogo ne pro deplorato habeatis. Quae vestra industria est aliquid extricabitis. Etiam hodie de eo interpellatus sum et devinxit me vir ille beneficiis suis, ut quicquid vult - vult autem non nisi honestissima -, velle debeam.Indicem librorum Golii11 avide omnes hic exspectamus φιλάϱαβες. De Alcorano12 quod scribis versiones fuisse omnes minus fidas, facile credo, sed omnia quae hic, quae apud Batavos in publicis, in privatis bibliothecis sunt exemplo esse νενοϑουμένα quis facile credat? Itaque rogo mentem ipsius et argumenta pressius explices. Gabriel13 noster versionem molitur neque deterretur eo, quem adfers, metu, adhibiturus tamen σοφὰ φάϱμαϰα.
Cum regis fratre14 nondum transactum est negotium, sed spes est concordiae amoto uno objice cardinali Berullo15, qui diem suum obiit, aspersus post mortem lustrali aqua a virgine Mantuana, siquid ipsius poenam levet, hominis, qui saevire veritus non fuerit in illum sexum et illam aetatem.
Sabaudus16 sequitur res Gallicas et spem facit pacis Italicae. Neque eo minus eunt Forcius17 in Bressiam, Estraeus18 in Rhaetos, si iri opus sit. Comes Susius19 et Roissius20 libertatem sine ulla deprecatione acceperunt, quo integrius sit beneficium ipsisque et ipsorum proximo Forcio addatur animus ad res recte gerendas.
Vale cum tua21, parentibus, liberis a nobis omnibus.
5 Octobris 1629.
Quanquam in aula agente Langeracensi22 literae tamen omnes recte curantur et suo tempore. Hogerbetium23 salutes velim et bona ei Dammioque24 omnia preceris. Ego eorum famam fortiter tueor. Comites Hohenloii cum nuper ad aulam irent, a me commendari voluerant; dedi literas ad Beauclerquium25, unum ex
110
triumviris, qui regni arcana tractant. Is quid rescripserit, vides26. Has ad Camerarium27 cures, rogo.Tui amantissimus frater
H. Grotius.