Respondebit haec epistola, mi frater, duabus, quas a te pariter accepi scriptis 29 Iulii et 5 Augusti, simulque illi patris, quae 21 Iulii scripta fuerat. Te ex Transflaccaeanis partibus sospitem revenisse gaudeo.
Cognata nostra Maria Debyaea2 incipit esse ὑπέϱαϰμος. Itaque censeo non esse cur matrimonium differat, si honesta et ejus majoribus digna conditio obtigerit. Valckenburgicae3 suasimus, huc et veniat et moretur nobiscum aliquamdiu
247
transitura ad vos, ubi illa nuper tristia4 vetustate sui in oblivionem verterint. Pro Halsio5 cavimus et ostendimus hospiti iniquum esse, quod postulat. Vestimenta filiis6, qui apud vos sunt, missa jamdudum fuissent, si mensurae symbolum prius ad nos pervenisset.Commode video cadere nostris, quod Brandeburgicus7 pacta cum Nieuburgico8 turbat: neque vero in animum inducere possum unquam nostros cuiquam concessuros Resam, Emmericum, Vesaliam tam firma finium propugnacula.
De Torrentio9 recte argumentaris. Neque ego rebus meis quicquam boni auguror, quamdiu illi captivi Lupeistenii10 detinentur. Imaginem nostram gratam tibi esse sane gaudeo, in qua nihil censendum, nisi dantis amor. πεϱὶ τοῦ διφυοῦς ἐϰ Λιβύας11, rogo et ipse et cum eruditis inquiras. Usui id esse Salmasio12 poterit in naturali historia. Mousterius13 conqueritur de oculis, quod longinque non satis videant et quod stillent interdum. Puto me misisse antehac descriptionem mali verbis ipsius Gallicis. Et quid auxilii Vallensis14 poterit, obligabit hominem gratiosum et me quoque. Si quid dependendum est, meis rationibus imputetur.
Didericum supra spem proficere sane laetamur et similes ipsi processus optamus contributuri quicquid nostrarum erit virium. Facile intelligo quantum avo debeat. Cornelius15 Hebraicam jam grammaticam novit, voces addiscit; in Graecis est quotidie et absoluta dialecticae repetitione, nunc artem oratoriam penitus ediscet. Interspargimus exercitia poëtica, oratoria. Ubi quis amicus hinc abiturus est, faciam tui memor sit, ut meritus es.
Mantua capta16 diu nos caelata est; et nunc quoque sunt homines inverecundi, qui rem certissimam negant. Alii ducem17 accusant, ut desperatione Gallici auxilii arcana pactum cum Caesare18. At Galli Carignanum, ubi pons Padi est, vi cepere fugientes hostium insecuti unaque intra portas infusi. Pax nondum est, sed speratur, nisi quod Spinola19 eam, quantum potest, differt spe capiendi Casalis. Aperta Gallis eo via est a Carignano, sed qualia sint Spinolae munimenta, nescimus.
248
Colaltius20 poterit cum eo copias jungere absoluto quod sibi mandatum habebat negotio. Futurum video, ut Veneti habeant, quod agant.Rogo parentes obsequenter pro me salutes. Mea meique omnes tibi, tuae21, tuis, cuncta prospera exoptant.
Lutetiae 16 Aug. 1630.
De editione librorum22 nostrorum valde aveo edoceri.
Tibi addictissimus frater.
H. Grotius.