Quanti casus, mi frater, nos admonent, nequid rerum humanarum in certo putemus? Illa regina2 trium maximorum regum qua parens, qua socrus, jussu regis filii nunc non pueri in custodiam militarem data est iterum nuntio et exactore mandati marescallo D'Estrees3. Neque illi aut regem aut reginam nurum4
346
multum roganti conspicere datum, abierant uterque Compendio, ubi illa etiam nunc asservatur et non jure matris imperat, sed per lachrymas et literas supplicat filio, incertum an in locum duriorem transferenda. Feliciores matronae duae minores, princeps Contiaca5 et dux Elbaeuana6, quibus hoc tantum, ut in praetoria sua concederent, imperatum est. Abbas Foxius7 in Bastiliae carcerem datus dat locum rumoribus adversus Guisium8, cujus hic res agebat. Sed magis omnes vicem dolent Bassompetrae9 Helvetiorum tribuni in eundem carcerem dati. Frater regius10, qui et ipse in edicto regis durius tractatur, quid agat, et Aurelianine sit, an ad ulteriora concesserit, dubii sunt rumores. Reginae seniori astrologi, quibus plusquam opus est credit, saepe praedixerunt captivitatem alteram et in Italiam iter: quod illa, ut moris omnibus est talia conjectando interpretari, in regnum Condaei trahebat, cum hoc ei acciderit, verum dicam nescio, in filiine regno, an ejus, quem ipsa quantus est fecit11.Qui cardinali12 favent dicunt consilium in medio positum ab ipso ex prudentiae regula occupatum neque permittendum, ut femina pro arbitrio regi eripiat ministrum fidelem ac felicem. Marillacorum ei, qui custos sigillorum fuit13, iterum additi custodes; marescallus14 plane in carcere et quidem, ut fertur, compeditus. Nec intermittitur per delegatos quaestio, quanquam leges et interdicta parlamentum interponit. Efficiet id tamen, ut, si pergitur, boni omnes non jure actum existiment.
Epistola ad te a nobis resignata et crassius iterum clausa fuerat. Quare ea parte non est quod metuas. Cordesii15 petita ut cures, rogo et quod addidi pro Lusseno praeside16. De Institutionum17 exemplaribus optime factum a vobis. Sed Pomeranus18 non comparet. Vereor, ne majus damnum fecerim. Dicuntur enim Dunquercanae naves captae quibus esculenta nostra adnavigabant.
De Phaenissis19 quid me jubes exspectare? Falcoburgica mater et virgines20 bene valent ac vos salutant. Nos quoque te, conjugem21, liberos.
27 Februarii 1631.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.