eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    365

    1609. 1631 maart 27. Aan Willem de Groot1.

    Sane, frater optime, multum abest, ut quae hic se aperuit nubes ita dissipetur: mater regis2 manet custodita omnia moliens, ne abducatur Compendio. Frater3, qui in Burgundiam discesserat, auctus comitatu ducum Elbaevii4 et Belligardii5, comitis quoque Moretensis6 et nobilium haud paucorum, creditur nunc esse in Burgundiae parte Hispanica, quam Liberum Comitatum vocant, multis ac prolixis, ut credibile est, promissis pellectus ab Hispaniae rege7, qui maximo habet quaestui alere morbos Gallis quasi naturales.

    Pecuniae egestas maxime labefactabit partem recentem et ab omni ferme regno desertam, nisi et huic malo medeatur Hispanus. Sola Ambaxia fidem in toparcham suum fratrem regium profitetur firma, ut scis, arce, sed structa veterem ad morem ac praesidio septingentorum militum, cui magni animi vir nobilis8 imperat. Hos obsessurus mittitur Castilionaeus9 ex eo hominum genere, quorum nunc vilis habetur jactura. Nec deliberavit, an excusaret praesentis offensae metu a futuri respectu aversus.

    Caritas annonae mira per omnem Galliam, unde et fames et mortes. Siquid nunc pecunia hinc submittitur, id merito lucro apponendum est nec facile sperandum, ut in posterum promissis res ipsae respondeant. Multum egisse se hic credunt, si tempora colloquendi de pace eludant, gnari belli successus, ut hinc aut illinc steterint multum animi victoribus addituros neque passuros, ut aequis legibus aures pateant.

    Miror tot fautores esse Pavio10. Lupesteinensibus captivis11 aliquid mitigationis opto, quando tam saeva sint tempora, ut libertatem hominum innocentium non ferant. De collatione nihil boni auguror. Quaerent qui plus possunt materiam aliquid cavillandi.

    Si nostri unquam eo venerint, ut pactis Dunquercanorum raptus redimant, perierit virium nostrarum pars major.

    De Phaenissis12 meminisse te gaudeo.

    Adversus inobsequentes pastores nimia est rectorum lenitas, quae citius aut serius in magnam pernitiem publicam erumpet. A Maselandio13 literas, quarum mentio in postrema tuarum parte, aut ipse tibi dare oblitus est aut tu tuis includere. Ipsius causa nihil est quod non velim.

    366

    Valere te opto cum parentibus omnibusque vestris ac nostris.

    27 Martii 1631.

    Tibi fidissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 838.
    2 - Maria de Medici.
    3 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans en broer van Lodewijk XIII.
    4 - Charles, hertog van Elbeuf; zie no. 1595, p. 346 n. 2.
    5 - Roger de Saint Lary et de Thermes, hertog van Bellegarde; zie no. 1575, p. 316 n. 1.
    6 - Antoine de Bourbon, graaf van Moret (1607-1632 of 1691), natuurlijke zoon van Henri IV; vgl. no. 1599, p. 354 n. 5.
    7 - Philips IV.
    8 - Vgl. no. 1610. Hij moet een zoon zijn van François de l'Age (Laage) of van diens broer Guillaume; verder niet geïdentificeerd.
    9 - Charles de l'Aubespine, markies van Châteauneuf.
    10 - Adriaen Pauw; vgl. ter zake no. 1588, p. 337 n. 2.
    11 - De op Loevestein gevangen gehouden remonstrantse predikanten; vgl. no. 1601, p. 358 n. 6.
    12 - De nieuwe Amsterdamse uitgave van 1631; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 497.
    13 - Ook genoemd in no. 1621; niet nader geïdentificeerd.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]