271
Francofurti jam sumus uxor, filius2, filiae3, recte Dei beneficio valentes. Expectabimus sub exitum Conventus hujus4, qui sub finem mensis futurus creditur, quid de nobis facturus sit cancellarius5.
Accessit me consiliarius quidam Hohenloïus6, qui olim apud vos fuit ibique febri laboravit. Ostendebat mihi conceptam formulam transactionis Hohenloïorum cum Ernesti liberis eorumque matre7. Quaerebat, an renuntiatio litis arresti coram curia Hollandiae intentatae secum ferret abdicationem omnis crediti in Brunsvicenses. Dixi verba stricte sumenda nec eousque porrigi.
Patris et matris8 valetudinem tolerabilem intelligere avebo. Novi post Ratisbonam amissam9 nihil habemus.
Est hic eques Stickius10, Briskensium toparcha, cum literis principis Arausionensis in hoc missus, ut duci Neoburgico11 liceat inter Germaniae arma pacis jura servare.
Praeter haec nihil nunc quidem habebam, nisi vota pro familiae tuae et amicorum salute.
Francofurti, 14 Augusti 1634.