eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1951. 1634 september 7. Aan Willem de Groot1.

    Literas ternas, mi frater, recte perlatas gaudeo.

    Dicaculus quaeritur, qui linguas norit Belgicam et Germanicam: si is reperiri nequit, sufficiet Belgici sermonis notitia et quaeretur interpres2.

    De rationibus pacis ecclesiasticae inter Euangelicos constituendae prodierunt typis editae trium in Angliae3 episcoporum sententiae, in quibus multa, quae nostrates homines, si sapient, in suas utilitates vertant.

    Vidi et scriptum pastorum ecclesiae Parisiensis sive Carentonianae4, cujus editio ideo inhibetur, ne ipsis ea res noxae sit. Nihil potest ad hanc rem apposite dici, quod non contra eat synodi Dordrechtanae molitionibus.

    Hoc Germaniae Conventu5 nihil est, quod operetur. Iam enim lassi omnes tractis diu deliberationibus ad finem properant. Quare et quae de pace Danus6 atque alii monent differenda sunt in tempus aliud et locum, de quo necdum convenit.

    Moram quoque incipiunt res Austriacorum prosperiores, quali rerum suarum cursu non solet illa domus multum aut de jure aut de spe sua remittere.

    Ad prorogandas inter Polonos Suedosque inducias misit rex Galliae7 praesidis Memmii fratrem8; missuros puto et Anglum9 et Danum. Suecorum causa, ut puto, per Suecos agetur, ut rerum illius orbis commodorumque et incommodorum, quae ad gentem utranque pertinent, peritiores.

    Assumius10 jam hinc ad comitem viduam11 abiit, mea opera levatus ista

    278

    suspiciuncula. De Stickio12 recte conjicis. Iam ad ducem13 et ad vos iit brevi reversurus, ut negotio isti culmen imponat.

    Inclinatior mihi annus videtur, quam ut contra Antverpiam quicquam sperem. De Espinoïo14 aliisque Belgis exsulibus hoc quidem satis constat sine Galli ope nihil illos agere posse. An vero eousque venturus sit rex, ut ipsis e suo solo hostica moliri sinat, non frustra dubito. Solent enim Gallus et Hispanus reges sub alienis nominibus alteri alter negotium exhibere illaesa interim domi pace.

    Vossium, Barlaeum amicosque alios valere et nostri esse memores gaudeo. Nec parum mihi placeo, cum Sophompaneam nostrum15 lectum probas; quod si agatur aut Delphis aut Amstelodami, velim librarios afferre exempla et aliorum librorum meorum et disquisitionis.

    Petro16 jus πάϱεϱγον esse debet, ἔϱγον τὰ τῆς σφαίϱης ϰαὶ τὰ πλοιϰά. Diderico17 male evenit, quod nulla hoc anno nostris obsidio est. Nam artis illius pars magna in flexuosis ad moenia accessibus, vineis, cuniculis sita est. Interim meminisse debet juxta τὰ ἀϱχιτεϰτονιϰὰ ταῦτα discenda sibi campidoctorum verba ϰαὶ τὰ ταϰτιϰὰ ϰαὶ τὰ μηχανιϰά, illa praesertim aevi nostri Pyriphlegethontea. Nos brevi puto certius aliquid de rebus nostris nuntiaturos. Interim bene procedunt omnia.

    Francofurti 7 Septembris novi Cal. 1634.

    Parentes et cognatos affines amicosque salutari velim. Rogo omnia amicorum opera utaris, ut quamprimum sciam, quis ab Hollandia - nam Foederatos quominus mittant excusasse intelligo - legatus18 eat ad Suedos et Polonos. De dicaculo cura te libero. Videntur sibi jam aliquem dispexisse. Rogo etiam nos certos facias, an uxor tua19 persolverit pro nobis minuscula debita, de quibus Cornelia20 aviam21 subito abiens monuerat; deinde si repertus est, ut intelligimus, parvus adamas Corneliae, per epistolam aut amicum, aut per ipsum toparcham Bressiensem22 mittatur. De adventu quoque senatoris Reigersbergii23 doceri cupimus.

    Tuus toto animo
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 850.
    2 - Vgl. no. 1940.
    3 - Gelezen moet worden ‘in Anglia’, tenzij na ‘Angliae’ een woord is uitgevallen. Het betreft de eerste, te Amsterdam verschenen, uitgave van De Pace inter Evangelicos procuranda Sententiae Quatuor ... Londini 1638; de eerste druk heb ik niet onder ogen gehad.
    4 - Dit geschrift heb ik niet gevonden.
    5 - Zie no. 1947, p. 271 en n. 4 aldaar.
    6 - Christiaan IV.
    7 - Lodewijk XIII.
    8 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux (1595-1650); zijn benoeming tot extraordinarius ambassadeur in Denemarken, Zweden en Polen dateerde van 23 juni 1634.
    9 - Karel I.
    10 - Johann Christoph Assum (1581-1651), geheimraad van Hohenlohe-Langenburg.
    11 - Anna Maria, gravin van Hohenlohe-Langenburg-Van Solms, weduwe van de in 1628 overleden Philipp Ernst van Hohenlohe-Langenburg; vgl. IV, no. 1388, p. 41 n. 1.
    12 - Christoffel Sticke, heer van Breskens; zie no. 1921.
    13 - Sticke was raad van Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    14 - Guillaume de Melun (1580-1635), prins van Epinoy, markies van Richebourg en van Roubais, burggraaf van Gent en van Beaussart, hofmaarschalk van Vlaanderen, ruwaard van Henegouwen.
    15 - Hvgonis Grotii tragoedia Sophompaneas; zie no. 1946, p. 270 n. 2.
    16 - Grotius' tweede zoon Pieter; vgl. nos. 1916, 1922, 1924, 1928.
    17 - De jongste zoon Diderik, die vestingbouwkunde moest leren; vgl. nos. 1916, 1924.
    18 - Zie voor het gezantschap naar Polen en Zweden no. 1991, p. 337 en nn. 10, 11 en 12 aldaar.
    19 - Alida Graswinckel.
    20 - Grotius' oudste dochter.
    21 - Aeltgen van Overschie.
    22 - Stichius; zie boven, nn. 1 en 2.
    23 - Nicolaes van Reigersberch.