Illustrissime et Excellentissime Domine,
Scripsi primum Meti ad Illustrissimam Excellentiam vestram priusquam ejus acciperem literas2, scripsi indidem acceptis jam Illustrissimae Excellentiae vestrae literis per Spiringium3, deinde Meldis, rursus ab aede Dionysii4, ubi nunc quoque sum et has scribo; quarum utinam illae quidem curatae sint recte et hae non minus recte curentur; non enim sine causa metuo insidias.
Comes Brulonus5, regis admissionalis, quod nondum me in urbem introducere potuerit, causatur motus aulae, qui octo jam dies sunt erupere capto duce Puylaurentio6 et intimis ejus Fargisio7 et Montpenserio8. Secutae mox choreae,
320
quas iste casus distulit, et hilaritati dicati dies duo, hodiernus vero expiationi culparum probabilem reddunt excusationem, nisi illud magis actum est, ut ex Feuquerio9 Lagrangioque10 resciscerent, quid ab Illustrissima Excellentia vestra sperare deberent, priusquam legationi mihi impositae honorem haberent, quem aliis habuerunt; quod nunc se et quidem re in consilium missa cis tres quatuor dies effecturos pollicentur.Obtulerat mihi idem admissionalis jus spectandi choreas regias, quae die dominico ductatae sunt. At ego, cum in urbem clam ingredi non placeret, rogaram, ut id beneficium a me in generosissimos barones Axelios11 transferret. Non tantum id in se recepit, sed et cum tempus advenisset, magnam speciem praetulit satagentis, ut spectaculi fierent participes, sed perditis horis aliquot turbam questus est esse tantam, ut nullus pateret aditus. Sane multi illustres exclusi dicuntur. Legati Batavici12 aegre admissi, quibus cum Sabaudico13 de loco priore certamen ortum separatis sedibus elusum est.
Inter haec de Puylaurentio aliisque captis14 sermones, ut solent, pro studiis hominum. Qui suspicaciores sunt, quales ferme esse protestantes Gallos in historia dicit Thuanus15, cum primum inductus est Puylaurentius, ut in Galliam e Brabantia fratrem regium16 adduceret, id fuisse destinatum, quod nunc apparuit, volunt. Titulos ducis et paris, liberalitatem regis ad octingenties mille scutatos, propinquae nunquam cardinali17 multum curatae matrimonium, escas fuisse hamatas. Qui cardinali minus male volunt sic rem narrant. Inter pacta, sub quibus ut huc veniret illectus fuit frater regius fuisse ut de connubii sui jure, legibus judiciisque Galliae staret. At triduo antequam ea perficerentur, dum sub incude erat negotium, scripsisse fratrem regium pontifici18 arbitrari se religionis suae esse stare contractis cum Margareta Lotharingica nuptiis; si quid contra regi19 promitteret, id se facere summa adactum necessitate contra animi sui sententiam, idem testatum suis ad pontificem literis Puylaurentium. Masarinum20, cum jam hic esset frater regius, conantem omnibus modis impedire, ne dissueretur illud matrimonium, objecta sibi fratris regii, aversa ab eo conjugio voluntate, ostendisse exempla earum literarum, quarum archetypa pontifex curate servaret. Attonitum hac re cardinalem quaesisse ex Puylaurentio, cur tantis regi beneficiis obstrictus negotium tanti ad rempublicam momenti celasset; nec illum manifestis indiciis
321
deprehensum habuisse quod responderet, nisi non interrogatum se. Simul emanasse alia: Margaretam apud domesticos regii fratris non alio nomine appellari quam quo ejus fastigii matronae solent; pecunias missas, ut in Brabantia splendorem tantae fortunae parem obtineret. Super haec, quae vigilem neque opperiri pericula solitum excitare poterant cardinalis animum, accessisse fastum Puylaurentii aulae impendiis ac fulgore et principum se colentium numero nihil cedentis ipsi cardinali. Nunc Puylaurentius et Fargisius in carcere Sylvae Vincennensis, Coudraeus, cui adjecti postea alii, in Bastilia tenentur fratre regio tacente ad haec et composito quantum potest vultu premente motus animi, cui dixit rex coactum se inimicos semper et ipsius et suos prohibere nequid gravius admitterent.Literae regiae ad provincias missae nihil aliud de captis quam colloquia cum suspectis hominibus promunt et constat Blesis fuisse quendam ex eorum numero, qui reginam parentem21 sectantes regiae indulgentiae beneficio nominatim exclusi sunt. Iudicant omnes sapientes, nisi Deus improvisum aliquid injecerit, jacta esse dissidii civilis semina, auctoritate parlamenti contra matrimonium paucos, plures ad se tracturo pontifice, cujus veneratio his in locis perpetuo magis magisque gliscit, favente illi conjugio neque episcoporum Galliae, siqua ad regis voluntatem accommodetur pronuntiatio, sedatura videtur hos aestus. Nam externi theologi ecclesiae Romanae adhaerentes consulti hac de re respondent; primum nullo scripto documento patere sibi vetita in Galliis principum regii sanguinis regis impermissu conjugia. Ut vetita sint, non sequi etiam irrita esse, nisi et hoc constitutum doceatur, neque a rege aut regiis magistratibus sed ab Ecclesia, cui soli jus esse cassa reddere futura conjugia, ita receptum inter eos est, ut vix sit reperire dissentientes. Ut vero aut principis Condaei22 aut ducis Mantuani filia23 aut alia ulla eminentis fortunae eam conditionem eligat, in qua ab aliis pro justa matre familias, ab aliis pro pellice habeatur, vix sperandum est. Et protestantium affinitates quaerere odii plenum.
Mirum est omnium Lotharingorum animi quam sint in ducem suum24 proni, aversi a Gallis; idque nunc cummaxime periculosum, postquam dux eo penetravit, ut a Nancaeo minimum absit. De oppido eo ejusque praefecto Brassaco25 video optime existimari. Et Castilionaeus26 parat se, ut eo ducat exercitum.
Philipsburgi jactura27 mirum quam et regem et cardinalem permoverit, ita ut saepe dixerit cardinalis sibi ex quo rebus admotus est nihil evenisse tristius, et discendenti hinc D. Feuquerio28 et roganti quid boni facere possit, responderit: nihil habeo quod dicam, fac quidquid vis. Regis autem excepta vox est dicentis tales esse praefectos, qui a monachis commendentur, nam gratia patris Iosephi29, cognati sui, ut in aliis rebus ita in hac usus erat Feuquerius. Fuit autem peccatum
322
eo gravius, quod castellum tanto petitum ambitu tantae utilitatis ad res regias praedicatum, juveni30 fuit traditum, nec juveni tantum, sed ei, qui adversam famam jam habuit capta Mantua; nam qua parte ipse curabat, irrupit hostis, ne tum quidem leviter incusata ipsius negligentia; cujus rei memoriam refricat damnum recens. Cardinalis dicit per duos menses se laborasse, antequam regi persuaderet, ut Arnaldo is locus permitteretur.Dominus d'Avaux31 Stockholmii esse fertur. Rex Poloniae32 etiam Florentiae duci33 spem facit de ducenda ejus filia, gibbosa, ut fert rumor, cujus obi id mentionem frater regius semper exhorruit. A Spiringio postremae ad Heufdium34 literae fuere Ambiano scriptae 6/16 mensis hujus.
Deum immortalem rogo, Illustrissime et Excellentissime Domine, ut Illustrissimae Excellentiae vestrae valetudinem resque omnes suae curae esse velit.
Ad Dionysii 12/22 Februarii 1635.
Laborant Poloni, ut legati a Foederatis Ordinibus ad se mittantur. Ea de re hoc Hollandiae conventu instituetur consultatio35.
Illustrissimae Excellentiae Vestrae
devotissimus cultor
H. Grotius.