eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2019. 1635 maart 22. Aan A. Oxenstierna1.

    Illustrissime Domine,

    Quod nondum ad cardinalem2, qui Realmonti agit, deducor, causam esse potissimam puto exspectatum Lagrangii3 adventum, qui nunc ad ipsum ivit res statumque Germaniae renuntiaturus comitibus Butillerio patre4 et Iosepho capucino5 qui negotia cruda accipiunt, cocta ad cardinalem deferunt. Et sic interpretor, quod mihi dixit Iosephus pactorum Parisiensium cardinalem esse opificem, ut nempe Iosephus ea suggerentibus legatis et Lagrangio conceperit, viderit probaritque cardinalis.

    Abiit jam in Lotharingiam Castilionaeus6 cum xii peditum millibus, equitum duobus. Profectus et in Angliam legatus extra ordinem Seniterrius7 magna nunc apud cardinalem in gratia. Mandatum ei, ut Anglis auctor sit foederis cum Batavis ineundi, ut junctis viribus mari opes Hispanicas oppugnent, donec Palatinatus reddatur Dominis et Batavis detur pax cum plenissima libertatis affirmatione. Anglos eo venturos vix est credibile.

    At Hispani paratus fervent undique. In Italia putatur brevi futurus triginta millium exercitus collectus ex Tirolensi connexisque locis, ex Slavonibus et Albanis, ex ipsa quoque Hispania et Italia. Putant Itali idem esse consilium, quod antehac Feriae8 et cardinali Hispano9 fuit retentis ad tempus aliquod in Italia his copiis territandi principes Italos, ne Placentiae exemplo Gallicas partes sectentur. Postea futurum, ut sex ferme millia relinquantur in tutelam agri Mediolanensis. Caeteri in Germaniam et pars in Belgicum finem transeant. Etiam naves longae instructae habentur quasi in oram Gallicam incubiturae, siquid Galli in

    378

    Italia aut alibi moverint. In Hispania quoque et vetus militia sarcitur et nova conscribitur, tributa quoque indicuntur asperius quam mos est, conquerentibus imminui libertatem suam Catalanis tam calide, ut, nisi mitigetur exactio, metus sit civilium armorum.

    Principem Arausionensem10 et pecuniae pridem debitae sed in hoc tempus dilatae exhibitione et pollicitationibus impellit Charnassaeus11, ut quam primum producat exercitum ac sic copias Hispanicas in Belgico fine retentet, ne in Lotharingiam, in quam se nunc injecit princeps Thomas12, aliaque Germaniae irruant. Exspectatio de irruptione belloque aperto in Belgicas provincias apud multos refrigeratur.

    Reformati multa queruntur de captionibus, quibus libertas concessa quondam circumciditur, et, quanquam paene prostratis tantum animi nuper fuit, ut Loduni scholam ab ipsis possessam, sed monachis restitui jussam, vi armata defenderint, ego, si sapiant, quieturos puto. Et tamen non arbitror futurum, ut adeo contemnantur homines, etiam nunc in quibusdam Galliae partibus numero validi et audaces, si aut in Hispanum bellum agitaretur aut Hispanus id agitare crederetur.

    Dicit saepe cardinalis Riceliacus expeditas se habere cum Caesare13 pacis rationes; id rumor sic interpretatur redditum iri Lotharingiam Nanciaco nudato. Quominus id credam, me movet et regis14 et cardinalis animus gloriae cupiens et magna Galliae in possessione Lotharingiae utilitas et quod munitiones intelligo dejici per Campaniam velut objectu Lotharingiae satis tutam.

    Fertur ab aula nobilis vir in Suetiam mitti; id quo pertineat, cum ibi sit Davausius15, non satis video, nisi et illic volunt iis grassari artibus, quibus apud Batavos grassatus est Charnassaeus.

    Iam ex Batavia literas accipio.

    Hagae erat Spiringius16 statim abiturus. Honardus17 ad res Polonicas Suedicasque legationem suscepit. Promittitur ibi a Vindice18 Callimachus19 cum Clodio20, credunt pauci.

    Regina Bohemiae21 definite ait se filiam22 malle caelibem semper servare, quam Poloniae regi23 nuptum dare. Terentiam24 cum Heppio25 saepe consultant26.

    379

    Deum precor, Illustrissime et Excellentissime Domine, ut Illustrissimae Excellentiae Vestrae valetudinem et res prosperet.

    12/22 Martii 1635.

    Illustrissimae Excellentiae Vestrae devotissimus cultor
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 137; Oxenst. Skrifter 2 afd. II, p. 23.
    2 - De Richelieu.
    3 - Jacques de La Grange; zie no. 1960, p. 290 n. 3.
    4 - Claude le Bouthillier; zie III, p. 302 n. 12.
    5 - Betreffende père Joseph, de gunsteling van De Richelieu, zie no. 1975, p. 309 n. 12.
    6 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    7 - Henri de S. Nectaire; zie no. 2017, p. 374 n. 16.
    8 - Gomez Suarez de Figueroa, hertog van Feria, Spaans generaal.
    9 - Don Fernando; zie over hem IV no. 1567, p. 299 n. 15 en ibid., no. 1652, p. 412 n. 11.
    10 - Frederik Hendrik.
    11 - Hercule de Charnacé; zie no. 1950, p. 276 n. 7.
    12 - Tommaso Francesco van Savoye, prins van Carignano.
    13 - Ferdinand II.
    14 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    15 - Claude de Mesmes, graaf van Avaux; zie no. 1981, p. 322 n. 2.
    16 - Petter Spiring Silvercrona; zie over hem no. 1971, p. 304 n. 3.
    17 - Rochus van den Honaert; zie no. 1981, p. 322 n. 6.
    18 - Codenaam voor (de koning van) Frankrijk.
    19 - Codewoord voor oorlog.
    20 - Codenaam voor Spanje.
    21 - Elisabeth Stuart, weduwe van de in 1632 overleden Frederik V van de Palts; zie III, p. 325 n. 8.
    22 - Elisabeth (geb. 1618); vgl. no. 1970, p. 303 en n. 13 aldaar.
    23 - Wladislas IV (VII).
    24 - Mogelijk moet Terentium gelezen worden; Terentius is een codenaam voor (de koning van) Frankrijk.
    25 - Zie no. 1975, p. 309 n. 11; de naam staat in de tekst in cijfer: 14.266.52.1060.55.17.
    26 - Het woord staat in de tekst in cijfer: 22.59.78.40.81.60.26.27.46.68.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]