eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2033. 1635 maart 28. Aan A. Oxenstierna1.

    Nudius tertius per D. Gemmingium2 literas mihi ab Illustrissima Excellentia vestra partim 9 partim 10 Martii vet. Cal. scriptas accepi. Vetustiores aliae datae 2 Martii3, hodie demum ad me pervenerunt. Pro quibus omnibus conjunctisque chartis res, quae geruntur, edocentibus gratias maximas habeo.

    Gemmingius heri ad aulam profectus obvio in itinere cardinali4 facto huc rediit. Hoc mane misit ad me cardinalis velle se mecum loqui et simul adduci eum, qui literas ab Illustrissima Excellentia Vestra attulerat. Ubi eo ventum est, pauca cum patre Iosepho5 collocutus, qui ob id eo vocatus fuerat, cardinalem, qui se in reditum hunc suum in urbem distulisse colloquia mecum dicebat, nomine Reginae6 Rectorumque Sueciae ac Illustrissimae Excellentiae Vestrae salutavi, in amicitia et officiis benevolis ut perstaret, rogavi et literas illas mihi commendatas tradidi.

    De negotio mihi commisso agere statim coepit et adhibito ad sermonem Iosepho urgere pacta Parisiensia perfecta sine ulla conditione. Satis regem7 praestare, quod milite ac pecunia res Germanicas, quibus et Suedicae juvarentur, sustentaret; de pecuniis Gallicis non ut sperabantur impensis addebat duriora quaedam.

    Ego steti praescriptis finibus, causas attuli, cur credibile non esset a Lefflero8 et Streiffio9 definite aliquid actum; si esset, tamen adeo inopinata ac regno Suedico noxia non venire sub potestate verbis generalibus concessa.

    Adjiciebat monachus edoctum regem me horum consiliorum Illustrissimae Excellentiae Vestrae fuisse auctorem et spem fecisse me per amicos multa pactis Parisiensibus meliora impetraturum.

    Dixi confictum hoc, ut multa antehac, contra Illustrissimam Excellentiam Vestram, praecipue questus de atrocitate calumniae super aversis alio pecuniis.

    Dixit deinde cardinalis videre se inter me et Iosephum minus convenire. Velle se esse conciliatorem mutuae inter nos benevolentiae. Multum extuli regis opes, facile illum rebus Germaniae illaesis posse etiam Suedico regno, quod tam difficili bello ac sumptuoso, dum Galliae hortatus spemque auxilii factam sequitur, implicatum est, consulere. Cardinalis sicut de millione annuo spem destricte recidebat, ita quid quantumque rex dare vellet non dicebat.

    Ex Lagrangio10 didicisse se dicebat Iosephus nihil aliud petiisse Illustrissi-

    393

    mam Excellentiam Vestram quam ut illud de generalatu corrigeretur - in id paratum regem dicebat cardinalis - et ut Moguntiaci curam in bello et, si pax fieret, ejus quod Illustrissimae Excellentiae Vestrae decederet, rationem habere rex vellet. In hac quoque re nihil difficultatis fore cardinalis testabatur. Mirum vero Illustrissimam Excellentiam Vestram tot totiesque voluntatis suae significationibus nunc per me multo majora postulare.

    Ego ad pacta Heilbronensia redii eorumque ostendi aequitatem. Tot aliis apertam regis liberalitatem Suediae, quae exercitus, quae classes sustentaret, non debere praecludi.

    Venimus mox ad ea, quae Gemmingius attulerat, qui introductus literas obtulit. Iis lectis cardinalis dixit ad regem se missurum; eum haud dubie, quod facit Illustrissima Excellentia Vestra facturum vicissim, et compendione transire malit an regem cardinalemque videre, arbitrio ejus permissurum. Videndae quidem Illustrissimae Excellentiae Vestrae desiderio teneri et se et regem, sed, nisi de pactis Parisiensibus conveniri possit, plus mali quam boni ex mutuo conspectu fore. Suum fore consilium mitti quam citissime Lagrangium11, qui de hoc ipso Illustrissimam Excellentiam Vestram reddita salutatione officiosa certam faceret. Si quod habere possemus documentum Lutetiae pacta liberae probationi servata, in eo multum momenti video fore. Ajunt hi et Lefflerum et Streiffium privatim publiceque contrarium dicere.

    Charnassaeum12 magnum viatorem - nam ex Hollandia subito huc revolabit - apud cardinalem vidi. Videtur hoc agi, ut Gallia cum Batavis transmittendis inter se copiis itinera tuta habeant per citeriorem aut etiam ulteriorem Rheni ripam. Videntur Praecoquis13 locisque vicinis injecisse oculos sub tutelae nomine: certe ita video peritos rerum Cimonis14 existimare non diu se in Callimacho15 cum Hannibale16 fore. Pacta Charnassaeana17 et haec nova spem quidem belli aperti e Gallia in Hispanum faciunt, sed ita ut nihil sit, quod regem obstringat, ego nihil dum video, cur id futurum putem, mihique assentientes multos in Batavis habeo.

    Sunt heic duo, qui res agunt Anglicanas, Wychus18 et Ogerus19. Cum Boutillerius20 dixisset injunctum sibi, nequid cum Ogero ageret, isque id in Anglicam aulam renunciasset, mandatum inde utrique est, ne quicquam cum regis Galliae ministris agerent. Ita ambo nunc otiosi agunt, nisi quod diligenter, quae heic aguntur, observant. Legatos et ordinarium et extraordinarium21 hinc in Angliam missos, ut illud regnum novo suo cum Batavis foedere illigent, non multum profecturos intelligo.

    394

    Inter alia quaerebat cardinalis abeunte Illustrissima Excellentia Vestra in partes Saxonicas, quis sponsor foret non eum fore exitum, ut seorsim Suedi rebus suis consulant. Ego priores actiones posteriorum sponsores esse dixi. Fuisse semper Illustrissimam Excellentiam Vestram bonae fidei nec quicquam egisse, quod non generoso dignum esset animo. Inter alias itineris ejus causas et hanc esse, ut principes ac civitates ab omni pace protestantium corpus divellente abducat. Non addidi, quod tamen cogitabam, multo talia justius a Gallia metui exemplo pactorum Monsonensium22, quibus Rhaetorum prope eversa res esset.

    Venetus legatus23 praeter ea, quorum mitto exemplum, dixit mihi a Vienna doceri se theologos in consilium ab imperatore24 adhibitos. Item electores tres Ecclesiasticos25 laudare formulam Pirnensem paucis additis aut leviter immutatis. Pontificis26 arma putabat non diuturna fore, collecta tantum tutandis finibus, donec magna illa procella Hispanicarum copiarum parte sui levasset Italiam. Extra pontificem ad foedus Germaniae catholicum ex Italia nullum principem quicquam conferre, sed ab Ecclesiasticis aliquantillum pecuniae corrogari. Et haec quidem sunt, quae comperi hactenus. Conjectura vero mea de Gallicis consiliis haec est. Primum pecuniae parcere, quantum fieri potest; deinde, etiamsi novum quid paciscendum, id ita facere, ut appendix fiat non Heilbronensium pactorum, quorum ad mentionem trepidant, sed Parisiensium, quae astu ipsorum facta multas in se insidias continent. Conspectum Illustrissimae Excellentiae Vestrae non expetunt, nisi spem firmam conceperint ea se occasione eripere posse, quod hactenus per Feuquerium27 et Lagrangium frustra moliuntur.

    Dixit mihi Charnassaeus Arausionensem principem28 amice admodum de me statuque rerum mearum ex ipso percunctatum. Ego si Illustrissima Excellentia Vestra ad aulam non venit, videor eum posse convenire Remis. Sed temporis, quo ipsa Meti discessura est, certior fieri, si qua est ratio, percupiam.

    Naves praesidio maritimi itineris a Gallis vix est, ut exspectem, adeo omnia eo pertinentia apud ipsos sunt imparata. Principem Arausionensem puto curaturum, si admoneatur - et ut admoneatur, faciam -, ne ex Hollandia desint.

    Deus, Illustrissime et Excellens Domine, diu Illustrissimam Excellentiam Vestram servet incolumem iterque ejus sospitet.

    18/28 Martii 1635.

    Haec postquam finieram, intelligo et praesidiariam navim promitti et paulo apertius testari proceres adventum Illustrissimae Excellentiae Vestrae in aulam, quae non longe futura est ab urbe desiderari.

    Id facit, ut credam remissuros illos nonnihil de solito rigore et ad aequales foederis leges venturos; quod ut fiat, e re Suedici regni et Illustrissimae Excellentiae Vestrae existimatione opto toto animo.

    395

    Literae e Batavis recentes29 significant apud provincias adhuc deliberari super iis, quae Charnassaeus proposuit.

    E Dunquerca XII. naves in Oceanum Hispanicum abiere Brasiliam iturae, ut creditur.

    D. Skyttus30 oratione ad Foederatos Ordines habita demonstratis causis, cur regni spe interclusa sit Sigismundi31 posteritas; petiit, nequid armorum e Batavis in Poloniam mitteretur.

    19/29 Martii.

    Illustrissimae Excellentiae Vestrae cultor devotissimus
    H. Grotius.

    In dorso: Praes. Neustadii 24 Martii 1635.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Epist., p. 139; Oxenst. Skrifter 2 afd. II, p. 25. Antw. op o.a. no. 2006.
    2 - Wolfgang von Gemmingen, dienaar van de Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    3 - No. 2006.
    4 - De Richelieu.
    5 - Betreffende père Joseph, de gunsteling van De Richelieu, zie no. 1975, p. 309 n. 12.
    6 - Christina van Zweden.
    7 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    8 - Jacob Löffler; zie no. 1984, p. 327 n. 9.
    9 - Sillartus Streiffius; zie no. 1989, p. 333 n. 9.
    10 - Jacques de La Grange; zie no. 1960, p. 290 n. 3.
    11 - Jacques de La Grange.
    12 - Hercule de Charnacé, Frans gezant in Den Haag.
    13 - Codenaam voor Keulen.
    14 - Codenaam voor de Staten-Generaal der Geunieerde Provinciën.
    15 - Codewoord voor oorlog.
    16 - Schuilnaam voor keizer Ferdinand II.
    17 - Het verdrag door Hercule de Charnacé in 1634 met de Staten gesloten; zie no. 1813, p. 94 n. 6.
    18 - Henry de Vic.
    19 - René Augier (of Oger), Engels agent in Frankrijk.
    20 - Claude le Bouthillier; zie III, p. 302 n. 12.
    21 - Henri de S. Nectaire, markies de la Ferté-Nabert, als extra-ordinarius gezant; ordinarius ambassadeur in Engeland was sedert 1634 Jacques d'Angennes, markies van Poigny († 1637).
    22 - Het verdrag van Monçon door de Franse gezant Charles d'Angennes, seigneur du Fargis, in 1626 met Spanje gesloten betreffende de Valle Telina.
    23 - Aloise Contarini di Nicolo.
    24 - Ferdinand II.
    25 - De aartsbisschoppen-keurvorsten van Mainz, Keulen en Trier, resp. Anselm Kasimir Wambold von Umstadt (1629-1647; geb. 1583), Ferdinand van Beieren (1612-1650; geb. 1577) en Philipp Christoph von Sötern (1623-1652; geb. 1567).
    26 - Urbanus VIII.
    27 - Manasse de Pas, markies van Feuquières; zie no. 1960, p. 290 n. 2.
    28 - Frederik Hendrik.
    29 - Zie no. 2009 dd. 14 maart.
    30 - Johan Skytte; zie no. 1923, p. 242 n. 2.
    31 - Sigismund III van Polen (†1632); vgl. no. 2009, p. 362 en n. 13 aldaar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]