eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2052. 1635 april 9. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Ut ad ea, de quibus in litteris XXX. Martij2 ad me missis potissimum scripsisti primum respondeam, hoc habe me jam antea de sententia Corvini3 certiorem te fecisse; is enim communionem cum Carentonensibus probat. Sed Utenbogardus4, quocum de cadem re praeterita septimana egi, aliter est animatus dicens eo pacto uxorem Aurati5 ad ipsorum communionem abstractam manente

    418

    semper salvo Aleziensi Ecclesiae decreto; quare putat te legati jure ministrum tibi optare posse, etsi ei cum reformatis Galliae non conveniat adducens exemplum nostratium legatorum, qui induciarum tempore Antverpiae conciones suas habuerunt apertis ostiis et fenestris. Patrem6 super hoc negotio nondum consului; ubi id fecero, curabo, mentem ejus intelligas. Aliorum hic consilia explorare vix necessarium puto, cum omnes in partes iverint. Si theologos interrogem, jam satis scire potes, quo pacto sint animati: qui publica templa frequentant omnino suadebunt communionem; qui se ab iis abstinent contrariae sunt sententiae; si politicos: quid sentiant, exemplo suo ostendunt.

    Ego ut tibi animi mei sensa explicem, primum hoc status te cum familia tua sine exercitio nec esse posse nec debere. Nam praeterquam quod hoc et durum et miserum et protali noxium est, accedit insuper et aliud malum, quod nunquam te pontificii ad se pellicere desinent; quanti autem perpetuae istae tentationes cruciatus sint, tu optime nosti. Deinde antequam quicquam super hac re constituas, de animo cancellarii7 et aliorum, qui in Suecia rebus praesunt, certiorem te esse oportet. Neque enim qui publicam sustines personam, de actionibus tuis privatorum more potes disponere, ne id tibi et publico fraudi sit; illud cogita, te, si Carentonensibus accedis, minus forte gratum apud cardinalem8 fore, forte etiam alios in aula Suecica occasionem inde capturos te apud lutheranos rigidiores calumniandi; si non accedis, neque pontificios tibi devincies et reformatos Gallos a te abalienabis, quod an rebus gerendis expediat, tu optime videris, ne Plautinum hoc in te quadret:

    Asini te mordicibus scindant boves incursent cornibus9.

    Praeterea si domi tuae nulla habes exercitia, criminabuntur te nostrates et forte etiam alii, quod in eo articulo non satisfacias dignitati legationis. Haec aliaque cum revolvo, illud optimum factu reor, ut - si te cancellarius tibi permittit - communioni Carentonensium accedas, sed ea lege, ut et domi tuae habeas concionatorem, qui in eadem cum ipsis communione sit, et tamen eam, quam tu cum lutheranis in praedestinationis negotio veriorem esse sententiam judicabis, domi tuae profiteatur. Hoc si fieri possit, Ecclesiasticae unitati a te fundamenta jaci omnes intelligent, nam ea vera est unitas, quae tolerantiam utriusque dogmatis in Ecclesia sartam tectam conservat: Alioqui sunt et hic quidam ministri, quos inter Festus10, qui particularia Ecclesiae membra ad communionem suam velint admittere exclusis semper ministris, ut eo pacto doctrina, quae jam condemnata est, coram populo nunquam proponatur.

    Haec ratio multos hic movet, ut se caetibus publicis adjungere nolint, nisi una et alterius doctrinae, quam pro vera habent, professores publici et praecones admittantur; cujus omnis vis hoc pacto tolli potest.

    Auratus11 si tibi pro ministro esse non possit iis conditionibus, puto aliquem ex lutheranis minus rigidis posse reperiri, cui tu domi tuae eam mandes provin-

    419

    ciam quemque Carentonienses, eo quem jam antea obtulerunt modo, ad suam communionem tecum una velint recipere; is ut Germanice concionetur, vernacula ejus regni a quo missus es lingua, optimum videtur. Et haec quidem pluribus ad te scripsi, ut omnia mea super hac quaestione cogitata in aperto sint; ab aliis siquid intellexero, id postea indicabo.

    Nunc hoc addam tractatum Charnassaei12 comprehendere faedus offensivum nobiscum contra Hispaniae regem promittit rex13 se bellum illi illaturum cum 25 millibus peditum quinque equitum; nos tantundem praestabimus. Verum enimvero non recte hic procedit negotium renitentibus Frisiis et Groninganis.

    Accepit a Molino14 epistolam Graswinkelius15, in qua flagitat editionem ejus epistolae, quam tu olim ad Maurerium16 de ratione studiorum scripsisti; sed is ipse hac de re ad te scripturus est.

    De Sophompanea17 faciet te certiorem Petrus18, cui hoc in mandatis dedi; cum eo et Diderico heri memoriam natalis tui19 celebravimus.

    Sed jam abrumpere cogor, quare te cum uxore protectioni Dei Optimi Maximi, liberosque tuos commendo; et tibi pro voto, quod pro uxoris puerperio facis20, cum ipsa, quae jam puerpera esse desiit et belle habet, gratias habeo.

    Raptim Hagae.

    IX Aprilis 1635.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA., Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911, XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 2038; beantw. d. no. 2063.
    2 - No. 2038.
    3 - Johannes Arnoldi Corvinus; zie de verwijzingen no. 2047, p. 411 n. 11.
    4 - Johannes Wtenbogaert.
    5 - Marie Gantois, de vrouw van François d'Or, gewezen predikant te Sedan.
    6 - Jan de Groot.
    7 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    8 - De Richelieu.
    9 - Plautus, Aul. 234.
    10 - Festus Hommius - Fetse Homminga - (1576-1642), contra-remonstrants predikant te Leiden en van 1619 tot 1640 regent van het Staten-collegie aldaar.
    11 - François d' Or; in 1638 werd hij inderdaad voor enige tijd huispredikant van Grotius; vgl. III, p. 34 n. 6.
    12 - Hercule de Charnacé, Frans gezant in Den Haag; Willem doelt hier op het verdrag in 1634 met de Staten gesloten; zie no. 1813, p. 94 n. 6.
    13 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    14 - Domenico da Molino uit Venetië.
    15 - Theodoricus (Dirck) Graswinckel; zie over hem no. 1896, p. 209 n. 3.
    16 - Aan Benjamin Aubéry du Maurier; zie no. 402 dd. 13 mei 1615 (I, p. 384).
    17 - Hvgonis Grotii tragoedia Sophompaneas Accesserunt, Tragoedia ejusdem Christvs patiens, et sacri argvmenti alia, Ex editione anni MDCXVII recusa emendatiora. Amsterdami, Apud Gvilielmvm Blaev, MDCXXXV. Ter Meulen-Diermanse, no. 157.
    18 - De zoons Pieter en Diderik verbleven voor hun studie in het vaderland.
    19 - Vgl. no. 2051, p. 416 n. 9.
    20 - Willems vrouw, Alida Graswinckel, had het leven geschonken aan een dochter Titia, die echter jong is overleden.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]