eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2063. 1635 april 20. Aan Willem de Groot1.

    Mi frater,

    Hae literae et patri gratias agent pro pietatis plena consolatione et tibi pro iis, quae 9 Aprilis scripsisti2. Tot tamque pertinacibus malis fatigatus mitiora posthac Deum precor, mei, uxoris, liberumque causa, paratus interim animo alacri quocunque duxerit sequi.

    De religionis exercitio jam ante significavi3 quam tuas acceperam, qualem describis lutheranum, ne non inveniam metuere. Est heic pastor lutheranus, qui dissimulantibus magistratibus exhibet suae sententiae hominibus, etiam principibus, qui heic sunt Germanis, sacramenta, et docet interdum solitus uti ad hoc hactenus domo Hebbii4, qui residentis titulo hactenus heic res egit Suedicas, quanquam is ipse cum reformatis sentiret eorumque adiret coetus. Sed is pastor a Carentonianis satis averso est animo ac ne civilem quidem cum iis amicitiam colit. Aurati5 res non ferunt, ut quam scribis operam navet: amitteret enim multo majora commoda, si dogmatisten ageret. Deinde sunt et alia, quae me ab ea cogitatione avertunt.

    432

    Quid Frisii cis et ultra Lavicam in Charnassaeano foedere6 culpent, scire cupiam.

    Epistola illa de studiorum ratione7 non est generalis, sed Maurerii aetati ac negotiis accommodata. Quare ex editione quis fructus sit futurus, non intelligo. Et tamen exempla quoquoversum cursitant.

    D. Graswinckelio8 gratias habeo pro misso mihi libro de Veneta libertate9. Contarenus10 laudat opus nec immerito, quantum ex brevis temporis inspectione apud Cordesium11 cognoscere potui. Ostendit multam lectionem et diligens studium is labor.

    Puerperae tuae12 prospera valetudo me juvat, perpetuaque ut sit ipsi, tibi liberisque nec minus parentibus nostris13 et amicis opto.

    Valete omnes.

    Lutetiae, 20 Aprilis novi Cal. 1635.

    Didericus14 ut bene pergat in coepto cursu fructus inde non spernendos laturus, vobis commendo. Rogo, ut et ipse me adjuves et senatorem Reigersbergium15, quantum potes, impellas, ut habeam documenta omnia causae meae contra Rotterodamenses et archetypa, et ita versa, ut usui esse possint, etiam testimonia de eo, quod dictum est in Conventu. Ut Scripsi antehac16, occasio nunc mihi bella est et talis, quae forte frustra posthac exspectabitur. Μηδὲν ἀναβάλλεσϑε.

    Familiae nostrae insignia bene depicta mitti mihi cupiam cum casside. Scripsi antehac, quibus apud vos danda sint.

    Tuus toto animo frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 852. Antw. op nos. 2051 en 2052; beantw. d. no. 2074.
    2 - Resp. no. 2051 van Jan de Groot en 2052 van Willem zelf.
    3 - Nos. 2056 en 2038.
    4 - Johan Heppe, agent van Zweden in Frankrijk.
    5 - François d'Or; zie over hem III, p. 34 n. 6.
    6 - Hercule de Charnacé; zie betreffende het verdrag no. 1813, p. 94 n. 6.
    7 - Aan Benjamin Aubéry du Maurier; zie no. 402 dd. 13 mei 1615 (I, p. 384).
    8 - Dirck Graswinckel, heer van Holy (1602-1666).
    9 - Theodori GraswinckelI Delphensis, I.C. Libertas Veneta, sive Venetorvm in se ac suos imperandi ivs. Assertum contra anonymum Scrutinii scriptorem. Lugduni Batavorum, Ex Officïnâ Abrahami Commelini, MDCXXXIV.
    10 - Alvise Contarini; zie no. 2047, p. 411 n. 9.
    11 - Jean de Cordes, geleerd kanunnik te Limoges en vriend van Grotius.
    12 - Alida Graswinckel, Willems vrouw, had het leven geschonken aan een dochter Titia. Dat moet begin - wellicht februari - 1635 geweest zijn en niet al in 1634, zoals Van Beresteyn, Bijdragen tot de Genealogie van het geslacht De Groot p. 16 vermeldt; vgl. no. 2017.
    13 - Jan de Groot en Aeltgen van Overschie.
    14 - Diderik, Grotius' jongste zoon, leerde bij Johan van den Bosch vestingbouwkunde.
    15 - Nicolaes van Reigersberch.
    16 - Vgl. no. 2047 in fine.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]