eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    498

    2115. 1635 mei 23. Aan L. Grubbe1.

    Nobilissime Domine,

    Spero perlatas recte, quas ad te dedi binas antehac2, tibique pro scriptis XXIV Aprilis gratias ago quaeque mones ad salutem viri maximi D. cancellarii3 pertinentia illico ipsi significavi per literas; Diepaene illum an in Hollandia sint reperturae, ideo dubito, quod solvisse quidem nuntiatus est, sed ex eo tempore venti ita fuere adversi, ut navigari mare nequierit.

    Plane credibile est Austriacos et qui ejus sunt sectae obsessos undique insurgentis belli metu - nam et Italiae imminet sub marescallo Crequiaco4 regis5 exercitus et sub Castilionaeo6 alter in Leodicensi est agro iuncturus se cum Batavis et commune suscepturus principis Arausionensis7 imperium - decursuros ad consilia quamvis infamia, qualia hoc ipso tempore in cardinalis Riceliaci, viri actuosissimi, salutem detecta et presbyteri cujusdam Tonnelerii8 nomine supplicio punita sunt. Etiam seditionem, quae Burdegalae occasione vectigalis vinarii exarsit, credibile est non sine arcanis aemulae domus artibus coaluisse. Quibus nihil rex territus cardinali Infanti9 per militem fecialis habitum praeferentem10 significavit armis se ulturum injuriam electoris Trevirensis11 et suae tutelae contemtum jussitque merces omnes, quae subditorum sunt Hispani regis12 per Gallias sequestrari. Quarum rerum ipsa documenta13, quo certior sis, mitto.

    De pace Pirnensi14 rumores varii. Aula hic credi vult spem omnem intermortuam. Sed et tuae, vir nobilissime, et aliorum literae me sollicitum tenent eoque magis Deum precor tecum, ut quamprimum ad vos veniat maximus cancellarius, Brandenburgicumque15, Lunemburgicum16 et Hassium17 confirmet alibi quoque rebus prolapsis, si qua potest adhibeat remedia. Certe miror tantos inter paratus Galliae esse, qui pacem malint et intempestivam et distrahendo corpori repertam, cum quae sit honesta tutaque, nisi a consiliorum concordia factis fortibus animisque constantibus sperari nequeat.

    Rogo pergas eorum, quae in istis geruntur partibus, gnarum me facere. Ego eorum, quae hic geruntur, ne quid te lateat vicissim curabo, Deumque precabor, ut et publica negotia et tuam, Nobilissime Domine, salutem cordi sibi velit esse.

    Lutetiae, XXIII Maji nov. Cal. MDCXXXV.

    499

    Nobilitati Tuae addictissimus
    H. Grotius.

    Iam has clausurus intelligo a Gallis captam Marcam in Famina, ditionis Hispanae oppidum, multoque ibi sanguine inchoatum bellum.

    Notes



    1 - Copie Den Haag ARA Eerste afd. H.d. Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 1, p. 25. Gedrukt Epist., p. 150. Voor geadresseerde zie no. 2064, p. 432 n. 12.
    2 - No. 2064 dd. 20 april en no. 2080 dd. 9 mei.
    3 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    4 - Maarschalk Charles Créquy de Blanchefort de Canaples (†1638).
    5 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    6 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon; zie no. 2100, p. 476 n. 4.
    7 - Frederik Hendrik.
    8 - Zie no. 2102, p. 482 en n. 9 aldaar.
    9 - Don Fernando; zie IV no. 1652, p. 412 n. 11.
    10 - Zie no. 2110, p. 492 n. 10.
    11 - Philipp Christoph von Sötern; zie no. 2097. p. 473 n. 1.
    12 - Philips IV.
    13 - Ontbreken.
    14 - In november 1634 gesloten tussen Ferdinand II en Johann Georg van Saksen.
    15 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg (†1640).
    16 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg (1582-1641).
    17 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel (†1637).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]