Frater optime,
Quod litteris tuis XXIVo May2 et Vo Junij3 ad me datis simul respondeam, in causa fuit absentia per hosce viginti dies mea: nunc Delphos Culenburgo, ubi cum patre4 fui, redux pacta inter Nassavios et Hohenloicos transactione5 laetus, has illico ad te dedi.
Negotium Roterodamense6, quantum in me erit, curabo; speraveram Reijgersbergium7 crastino die Meermanno8, qui nos ad prandium vocaverat affuturum, ut eadem occasione cum Delfensibus, quos nuper hic reperire non potui, de testimonio ageremus, sed ille propter aliqua in collo exanthemata se excusavit.
De Petri9 studiis cum patre et senatore10 deliberabo, de libris chartisque videro.
Familiae nostrae insignia11 recte te accepisse gaudeo, addit jam pater aliquid de Grotianae familiae antiquitate, cujus documenta ipse penes se habet.
Didericus tuus12 decimo hujus mensis ex Abbatia Heijllesema ad me scribit
33
principem13 octavo hujus mensis deditionem urbis Tienae semel atque iterum petiisse, postridie vero eo missas sex cohortes cum sex Gallicis machinis, quae primo impetu urbem cepere, multos occidere et luculentam inde egere praedam. Sed addit Gallos novitios barbare exercuisse victoriam trucidando qua mares qua foeminas et infantes, - de virginum et monialium stupris scribunt alii -, denique urbem incensam, domos omnes exustas, et etiam tum, cum scriberet, arsisse. Haec mala sunt novi imperii auguria, et mirum est Gallos, qui Belgas alieniore a se animo esse noverint, armorum suorum primitias tanta crudelitate insignire voluisse. Creditor princeps Lovanium versus movisse neque praeterea certi quippiam habemus, nisi quod Sylva Ducis nuntiatur de conflictu Gallici et nostri equitatus cum hostilibus copiis incerto eventu, de quo omnes boni hic solliciti sunt.Scripseram nuper litteras ad Salmasium14, cum tuum illi Sophompaneam15 mitterem. Respondet ille amice admodum et inter alia addit interfuisse se cum Heynsio16 convivio, quod Oxensternio17 publicitus praebitum fuit, atque ibi facta tragoediae mentione negasse Heynsium quicquam se audisse de Sophompanea, sed Josephum intellexisse a te publicatum, quem tamen nondum vidisset. Ille risisse se ait in sinu magno magistro, qui theologus jam primarius imo et unicus audire vult, non in promptu fuisse Sophompaneam et Josephum ita eundem esse hominem, ut siquis diceret Heynsium et Invidum. Nostri utriusque mores, quare haec comparatio tibi erit jucundior. Plura non addam.
Vale cum uxore et liberis.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Delphis, XVIII Junij 1635.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.
In dorso schreef Grotius: 18 Iunii 1635 W. de Groot.