Excellentissime Domine,
Disturbatis literarum per Brabantiam commerciis nequedum dispositis qui mari ea curent evenit, ut quas scripseram nuper ad mercatorem2, cujus utor opera, delitescentes hucusque occasionem mihi dederint et has addendi iisque complectendi, quae ex eo didici.
Venit medio tempore ad me Mullerus3 ab epistolis Sublimitati Tuae, qui, quando per Hollandiam transit, forte serius aliquanto istuc est perventurus quam hae literae, si nihil mali intervenerit. Quare ea etiam addam, quae ab ipso plenius discere poterit Sublimitas Tua, ut lucrer temporis interusurium.
Ait ducem Bernhardum4 concitatum adversus Sublimitatem Tuam Feuquerii5 maxime relatu asseverantis nullam in iis, quae cum rege6 acta sunt, ipsius Germaniaeve habitam rationem. Vidi, quam utile esset me eorum, quae acta sunt, non esse ignarum; testari enim potui testatusque sum adfuisse me cum foederatorum res regi magna Sublimitatis Tuae cura commendarentur.
Addidi et hoc placuisse, ne pax induciaeve fierent, nisi communiter cum foederatis. Et quia non omnia per se peragere poterat Sublimitas Tua mandatum mihi, ut sociorum negotiis adessem idque me tum sponte mea, quantum mihi notae erant eorum res, tum etiam incitatu Ringravii7 apud omnes, qui possunt aliquid, fecisse; institisse, ut impleretur promissus Germaniae numerus, redderetur equitatus Suedicus, adducerentur propius Lafortii8 copiae.
Addidi quid super singulis accepissem responsi, de quo nihil repetam, quando id satis continent scriptae ante has literae.
Mullerus Argentoratensium laudat fidem et retento penes Suediam Benfeldio multum accessisse ad affectum, quo res nostras prosequuntur, affirmat. Ducem Wirtebergensem9 fidum partibus, sed ab exsulante indigena nobilitate labefactari ejus animum. Marchionem Durlachium10 anxium esse, ne caeteris pacem cum
79
Imperatore11 facientibus deseratur ab aliis, ab aliis opprimatur. Idem palatini Pirckeveldii12 narrat consilia adversus Sublimitatem Tuam adeo ab omni aliena ratione, ut ea mirum sit venire potuisse in Germani et protestantis principis animum, nisi nihil tam est portentosum, quod non his temporibus parere possit Germania. Hispanica classis ad Ilvam apparere dicitur. De Lovanio capto nihil habemus praeter rumores, credibiles tamen, quando infirma urbs est contra vim tantam, cujus magnitudo sua ipsius mole maxime laborat aegre suppetentibus alimentis, quae, cum corrupti transitu et cursibus sint agri, peti ab Hollandia usque debent, ipsa sibi alendae impari pendentique a mari Balthico.Aula haec, quae partim est apud Fontem Bellaqueum cum rege partim hinc non longe a Ruellis, ubi cardinalis13 agit meliore nunc valetudine regemque inter sex, septem dies propius se exspectans, credit pacem Saxonis14; sperat et nostras cum Polonia inducias, ex quo missus a Davausio15 domesticorum ejus unus advenit.
Legatum a pontifice16 exspectari huc spargunt, ex verone an ut metu, ne ipsi res suas cum Austriaca domo transigant, nos ad lubita sua paratiores habeant, non dixerim.
Seditiones desaeviunt magis quam moriuntur et creditur etiam nunc iturus in eas partes princeps17, qui obtendens valetudinis curam ex aula se proripuit ad Aquas Pugences in ipso articulo temporis, cum episcopi parati essent suum pro divortio fratris regii18 responsum in aulam deferre.
Crequiaci19 tenues esse intelligo copias nec quicquam spei, ut brevi magni aliquid in Italia captetur.
De tardis rerum Belgicarum processibus accusant heic satis aperte Arausionensem principem20, quasi qui e re sua existimet bellum trahi sine fine; et dicitur cum Galliae ducibus21 convenire ei non optime. At Batavi ne ipsi quidem elingues non hoc abs se speratum aut a rege promissum ajunt, ut tanta vis militum in regionem unam coacta in famem prius quam in hostem incurreret, sed ut ipsis relicta finitimarum rerum cura Galli in Atrebates et Hannonios arma inferrent. At Chaunius22, cui mandata dicebatur ea irruptio, in aula nunc quoque detinetur; scribuntque Ordines tum faederati tum Hollandiae, minime satisfactum suae exspectationi. Mirum quam infestum mare Dunquercani habeant atque id ad curandarum literarum difficultates accedit.
80
Ex Anglia literas recentes habeo23, quibus edoceor ad odium illud in Batavos, quod Ambonae satum est accedentibus novis alimentis ex societate Gallica semper Anglis suspecta, simul cum classis majore indies paratu colorem novis conatibus quaeri ex vetere controversia: jusso viro pererudito Seldeno24 librum scribere, qui nunc editur, quo maris Britanniam Belgicamque interluentis, maxime vero partis ejus, quae ipsorum littora respicit, dominatum sibi Anglia vindicet. Quid parturiat haec rupta obducti diu vulneris cicatrix, avemus omnes conspicere optantes, ut sine communi malo transeat.
Haec scripseram, cum venit ad me Priandius25, a patre Iosepho26, apud quem literas viderat nuntium ferentes certum non minus quam triste in manu hostium esse Wormatiam, Oppenhemum, Maguntiacum, Gustavi Castellum, metuique non Lotharingiae tantum sed et Campaniae Gallicae. Haec opto quamprimum sciat Sublimitas Tua ideoque scribo duabus viis.
Dum rex solitudinem quaerit, cardinalis et Iosephus infirma imo afflicta ambo valetudine rerum omnium notitiam et actus penes se detinent. Butillerius filius27 abest apud fratrem regium et, ubi non abest, cursitat; pater28 multum putat, si negotia se prementia semper differat. Bulionius29 pecuniam regis non sine lucro suo comprimit. Talia evenire necesse est magno regni, magno amicorum malo.
Et jam hoc quoque nuntiatur Burdegalae rursum insurgere cum multo sanguine seditionem30, aliis quoque in locis trucidari magistratus. His diebus cum adesset regi princeps Condaeus simulque Bulionius, acriter in hunc princeps invectus est, quod ipsius tenacitate miles defuisset Valli Telinae tutandae; addebat non id a se dici ulla Rohanii31 cura, quem abs se non amari notum esset omnibus, sed quod labes Francici nominis merito ipsi dolori esset. Regem et cardinalem passis velis ad pacem ferri ajebat amicus ille multum eo adremigantibus nuntiis pontificis32.
Ego his malis causae communis vehementer commoveor duoque Deum precor, meliora ut largiatur meque reddat Suetiae Tuaeque Sublimitati non inutilem. Ejus bonitas, Excellentissime Domine, Sublimitati Tuae faveat.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 10 Iulii novi Cal. 1635.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.