Illustrissime Domine,
Hodie, quarto novi anni ex nostro calendario, quem annum tibi tuisque felicem precor, accepi tuas IV Decembris exacti datas; quae me, ut debent, delectarunt, cum et valere te cum familia inter tantas strages video et mei non deposuisse memoriam. Spero et meas, quas 29 Novembris quasque septimo, XIII et XX Xbris scripsi2, recte ad te perlatas testes fore non claudicantis diligentiae meae.
In Valle Telina quae agerentur, in illis perscripsi. Si quid deest, supplebit his ad nobilissimum filium tuum3 literis qui illis in locis agit Marinus4. Et ibi et in Italia res omnes in ver quiescent. Sicut ex Germania copiae eo transeunt, ita et Crequiaco5 ex Languedocia, Delphinatu, Provincia veniunt supplementa; neque vero dormiunt doli laborantibus Hispanis, ut per spes privatas qua Sabaudum6, qua Parmensem7 a Gallis abstrahant.
Per hoc regnum magna pecunia cogitur, sed magna cum invidia. De pace sermones multi, cui negotio rex8 Bressaeum9, Feuquerium10, Davausium11 destinat; Imperator12 Herbipolensem episcopum13, Fuggerum praesidem14, baronem Curtium15; Hispanus16 comitem Ognatensem17 et Mirabellium18 addito ad hos alio missurus creditur. Locum Imperator Constantiam vellet, Hagam, ut audio, Batavi; media sententia Leodium proponit. Video rogatum a D. Sancti-
449
chaumontio19 magnum cancellarium20, ut et pro Suecia mittantur. Mihi non multum placet papa21 arbiter. Batavis magnum pacis impedimentum, ni fallor, erit Brasilia.De Scenquiano castello22 spem bonam esse gaudeo. De duce Bulionaeo23, quin factus sit pontificis, nemo hic dubitat et de illis Trajecti captivis qui evasere24, non bella est fama. Multi ipsum ducem huc venturum putant, de Sedano ut aliquid conficiat cum rege.
Fuit hodie mecum Britanniae legatus25, cui narravi, quibus argumentis Ser. electoris26 causam, apud legatum Venetum27 varia objectantem mihi, egissem. Non erat ingratum ipsi officium, et videtur meliuscula a Gallis sperare.
De Maguntiaco, Hanovia, Hagenavia, Colmaria, nihil certi intelligimus ipsaque nos ignorantia sollicitos habet. Sunt in hac urbe Feuquerius, Lagrangius28, Bellevrius29, consultores satis multi.
Deus det bellum nostris felix, aut potius parti utrique exhaustae impendiis fidam pacem; idemque te, illustrissime domine, cum tuis omnibus sospitet.
Illustrissimae Dominationi Tuae addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 4 Ianuarii, MDCXXXVI ex n.c.
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. A.o 1635(!) 4/14 Ianuarij.