Excellentissime Domine,
Immensas gratias Sublimitati Tuae debeo pro literis 15/25 Decembris2, quas biduum est, quod accipio; quod per eas Sublimitas Tua me non ignarum patiatur eorum, quae illis in partibus geruntur, ac consiliorum, quibus ipsa curam boni communis in tam supina aliorum negligentia sola tanta fortitudine tuetur, fidemque meam ac diligentiam eximia benignitate aestimat, eorum praeterea, quae ad dignitatem sustinendam mihi sunt necessaria, ostendit se non esse immemorem.
528
Si mihi facultas esset, quantum est studium in res atque existimationem Suedicam Tuaeque Sublimitatis, non alius esset illis minister utilior. Nunc inter eos vivens, qui magni sunt eorum, quae agitant, occultatores ipsis quoque rerum, quae in publico geruntur, nuntiis plerunque sero ad nos advenientibus neque raro falsi quadam admixtione corruptis doleo, quod pro certis saepe cogar conjecturas adferre. Sed sub tam aequo judice tuta est voluntas sedula, etiamsi non semper id, quo tendit consequatur.Putavi e re legato Anglico3 patefieri, quanta sit Tuae Sublimitatis constantia in tutanda protestantium salute. Existimat is, non quod mandata habeat, sed quod ita suadere videantur tempora, cogitandum de conjunctione quadam Suediae Britanniaeque, hoc magis, quod apud Galliam parum proficiat, ne nomen quidem dignitatis electoralis principi Palatino4 valens obtinere, nisi prius in belli societatem veniat. Eo autem ne veniant Angli, tum aliis se causis adduci dicunt, tum quod metuunt, ne Galli, ubi alios intricaverint, se extricent, adduntque non levia esse indicia, cur credant, ne optare quidem Gallos, ut princeps potens professionis protestantium loca Galliae vicina obtineat, memores dejectas quondam res Galliae protestantium virium Palatinarum auxilio restitutas.
Laetum5 his diebus Eusebium6 fecere ab Cryza7 literae cum spe8 Mimnermi9. Qui Roma scribunt, postquam nomina sunt edita legatorum ad pacem, ajunt nodos in eo negotio reperiri quatuor: de reditu reginae matris10; de conjugio Margaretae11; de Pignerolo; de Lotharingia; nulla Palatinatus mentione. In quatuor illorum tribus videtur cardinalis Riceliacus nihil mutaturus de suis hactenus consiliis. Quarti expediendi non ita difficiles sunt rationes.
Dux Bernhardus12 per suos hic homines13 propera auxilia postulat premente hostium vi, qui aucti novis e Polonia egregiis sane copiis, Lonhuium, Lutsenburgum et Viridunum inter, obsederunt et jam ceperunt. Ipse nunc dux Bernhardus auctus eorum accessu, qui e Maguntiaco exiere prope octingenti, in oppido Virodunorum agit caesis apud Boviniacum nonnullis hostium excursoribus.
In Lutsenburgico atque in Atrebatibus constat magnos paratus fieri ad bellum Gallicis finibus inferendum, nisi pax praeveniat. Gemera interim potitus est Valetta14. Addunt rumores cuncta in majus attollentes omni Alsatia excessisse Gallasium15; Argentoratensem civitatem proprium suum militem offerre duci
529
Bernhardo, quod cognoverit Nortlingam aliaque oppida contra pactorum fidem a Caesareis16 male haberi.Alpium juga jam transiere Caesareorum IV millia, sequuntur VI peditum, duo equitum millia. Dux Parmensis17 jam intra Galliam est et in aula paratur ei hospitium. Itali ajunt venire eum tum ob alia tum ut Sabionedum, sui juris locum, Gallis tradat. Praefectus Mediolani18 jam a Ticino in urbem suae praefecturae principem reversus equitem dimisit in agros Laudensem et Cremonensem prohibendis hostium incursibus, qui interim in Alexandrinos fines praedabundi grassantur. At Rohanius19 Curliacum assultans non procul a Fontani castello locum, depulsus inde est.
Daniae nothus20 nihildum responsi ad sua postulata accepit.
Seldeni liber21 nihil continet, quod Suediam tangat, nisi quod Suedi foedere facto, de eo jure, quod in mare Norvegicum sibi vindicaverant, cessere. Hollandi Cunaeo22 causam suam defendendam mandarunt. Parant se ad respondendum et Galli quidam.
Venio ad minora.
Servianus23, unus quatuor eorum, quos secretarios status vocant, gratia et, si famae creditur, etiam dignitate excidit ob certamen cum Bulionio24 de militaribus rationibus.
Lugdunensis25, Riceliaci frater, Romae justus est depilari, ne totus monachum Cartusianum - nam ejus societatis olim fuit - exueret. Episcopus Montispellerii26, qui et ipse eo venit ad disturbandum matrimonium Lotharingicum, non dubitat, quin futurum sit, ut multis sufflaminationibus trahatur negotium.
Jam nunc disco ex Thuani27 literis Slestadio scriptis 4 Februarii novi calendarii secundam vecturam frumenti a Spinali Colmariam bene perfectam; nec parum a Benfeldio impetratum, ita, ut non Colmariae tantum, sed et Slestadio in sex menses prospectum sit praeter id, quod Basilea speratur, quanquam incerto adhuc eventu. Gemeram biduo non diutius defensam, medio inter Colmariam et Slestadium situ ad Islam flumen, egressos milites CXX. Ivisse inde Valettam, ut Hagenoviam liberet caeteris praeter Tabernas Alsatiae locis ab hoste derelictis captisque a Ransovio28 Ossae29 literis, quae exhaustas copias magnamque rerum omnium penuriam significent. Eae literae Tabernis missae erant ad principem Stadionem30 agentem in agro Wirtenbergico.
530
Literae recentes Vienna indicant laetum Imperatorem31 ob refrigeratum ab episcopis Polonis regis Poloni32 ardorem in Palatinas nuptias33 spem concepisse posse illum pertrahi ad conjugium cum archiducissae filia34; auditum in eadem aula a Tartaria legatum35, idque agi, ut is rex amicos hostesque cum Caesare communes sumat. Ab aula Ottomannica missum interpretem, qui turbamenta pacis in Hungarico fine demat.
Aliae ab Italia literae exigua continent partis utriusque tentamenta. Neque Belviderium castellum tenere Sabaudos potuisse, quin et apud Astam male habitos: neque Carucenae marchioni Hispano36 Tombium, quod ceperat, potuisse defendi. Tanarum municipium irruptum a Sabaudis, et a marchione Villa37 - is Parmensis copias in Placentino agro regit - Ticinum usque excurri.
Deum precor, Excellentissime Domine, Tuae Sublimitatis optimis cogitatis pares det successus.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius38.
4/14 Febr. 1636.
Servianus ob eam, quam dixi, causam et ob dissidia cum minore Butillerio39 non munere tantum suo demotus est, sed et Salmurium relegatus aut, quam optionem cardinalis40 - eum enim abiturus salutare sustinuit - ei pro beneficio dedit oppidum Nannetum. Is Servianus est, qui conscripserat edictum regis41 nomine, quod causas belli in Hispanum42 satis diserte explicabat43.
Post captum Lonhuium sive, ut vulgo vocant, Longuium adversus Virodunorum oppidum pergit hostis.
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.
In dorso: Praes. Wismariae, die 3/13 Mars 1636.