eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    87

    2552. 1636 april 13. Van C. de Groot1.

    Venerande Parens,

    Tuas XXVII Martii et Apr. III e novo cal. datas2 cum implicatis ad dominum magnum cancellarium3 biduum est, quod recepi. Quod ut antehac aliquoties ita nunc quoque per me quam per alium curari istas utilius meliusque existimas, atque adeo in omnibus quanta tibi mei sit curae (!), quamque rebus meis consultum cupis, innumeris modis ostendis ecce iterum, immortaleis (!) tibi habeo gratias, quas habebo equidem, quamdiu hac fruar vita, cuius quicquid demum est, id omne tuo beneficio acceptum refero.

    De Mousterii4 tabulis ut et chartis Hottomannicis5 speratoque ab admissionalibus6 salario quod sit magni cancellarii consilium, scripsi tibi Vismarda7. Nunc vero cum de tuis toties conquereris trimestribus deque domini Spiringii8 in solvendis, quae debentur, tarditate, non video, qua ratione id negotium procedat, eo quo monuerat modo magnus cancellarius, primum quod constituere de re communem Sueciae liberalitatem aut potius gratitudinem spectante hac praecipue rerum tempestate in ancipiti sit, tum quod non judicem tibi sufficere pecuniae tantum, quantum istas ferat erogationes solitis maiores gravioresque. Ego non desinam et hunc et si quis alius eo in negotio scrupulus se obiecerit, eum movere dominum magnum cancellarium, quod hac quidem occasione fieri non posse, aegre equidem atque dolenter fero. Fieri autem non potest propter appropinquans sanctissimum Paschatis festum, ad quod continuis his diebus praeparat se haec aula, et solito more peccatis expiat.

    Si quid obvenerit in posterum, quod et scire nos tui muneris intersit et celare caeteros cupias, poteris, cum apud nos sit instituta notarum charta, iis uti, quotiescunque libebit.

    Smalzium9 a nobis exspectari scies, si praecedentes litteras acceperis, e quibus et Spiringii absentiam et initum illi cum Bommelia10 matrimonium intellexeris. Quae novarum rerum ibi agitatarum ad me miseras recte perlata fuere, fecique et epigrammatis tui et mutatae in novo ponte inscriptionis participem dominum magnum cancellarium.

    Mitto ecce, ne torpentem me credas, e Belgico a me translatum carmen virulentum in Saxoniae electorem11 in quo mutavi quaedam, alia praeterii, verbis autem nusquam me adstrinxi; prodiit illud ante duos iam menses, atque ut ad nos

    88

    pervenit, ita statim, in multorum gratiam, quibus ignotus erat sermo Belgicus, latinitate donavi; sicubi in hoc tam exiguo opere lapsus fuerim, festinationi agnoscas rogo, nam intra biduum postquam receperam, consummatum absolutumque domino magno cancellario tradidi. Nunc in sermone Germanico, ut mones toties, occupatum me teneo transiturus inde ad alia, quae proponis non minus necessaria.

    Novorum ingens heic sterilitas post ultimam illam nostrorum de Saxone victoriam, quod extremum bellicae suae virtutis monumentum reliquit nobis ad Britannos suos reversus Redvinius12; cuius dein exemplum secuti alii atque alii, quos inter et Gustavus, regis Gustavi nothus13, a Bannerio14 ad iram minis praecipiti secedit.

    Joannes Nicodemi15, cuius nuper usus fuit in pactionibus Gallicis, a St. Chaumontio16 gemma donatus est, cuius pretium aestimatur ad CCCC imperiales, quae res admissionalium exspectationem commendare videtur.

    Deus te, venerande Parens, nec publici nec nostri incuriosum servet diu atque cum matre mea faelicissime custodiat.

    Tuus tibi obedientissimus filius
    Cornelius Grotius.

    Stralsundiae, Aprilis III/XIII 1636.

     

    Vestibus indigeo maxime, cum istae, quibus usus fui hactenus, et tritae nec ullius sint pretii, nec ulla datur heic occasio ad comparandas alias in urbe multorum indiga, cui accedit, quod abest Spiringius atque abfuturus credatur aliquo adhuc tempore; rogo itaque, ne me patiaris earum egentem, quaecunque apud vos sunt, cum possint commode ad nos transferri, procul ullo a milite, periculo averso alias in partes.

    Libros per Poortium17 accepi iam. Rogat itidem te huius aulae praefectus18, cuius mira erga me humanitas mirusque supra quam dixerim favor, uti ipsi quoque amictus ibi procuretur, qualem inserta scheda describit, quem, si in itinere pereat, periturum sibi, caeterum de sumptibus se vel heic vel alibi satisfacturum tibi, quod beneficium ne recusetur viro nobis ad omnia parato, rogo etiam atque etiam. Vrangelius mareschallus19 Stetini nuptias celebrat cum nobili virgine e Nassaviorum familia20, nondum soluto Gaertzae obsidio. Hatsveldii21 copiae ad VIII armatorum millia aestimantur.

    Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 24 Maii n.s.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII, no. 25. Eigenh. oorspr.
    2 - Niet meer aanwezig.
    3 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna; één van de bedoelde brieven is stellig no. 2527 dd. 27 maart.
    4 - Daniel Dumoustier.
    5 - Jean Hotman.
    6 - Anne, graaf van Brulon, en René Giraut. Zie over hen en vorengenoemden VI no. 2265, p. 205; zie eveneens aldaar no. 2453, p. 495.
    7 - No. 2541.
    8 - Petter Spiring Silvercrona; hij was raad van financiën van Zweden.
    9 - Peter Abel Schmalz, secretaris van Oxenstierna.
    10 - Jaene Dore, weduwe van Jan de Bommert uit Amsterdam; vgl. no. 2506, p. 21 n. 1.
    11 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    12 - Patrick Ruthven; zie over hem VI no. 2396, p. 409 n. 9.
    13 - Gustaf Gustafsson, graaf van Nystadt en Wasaburg, onechte zoon van Gustaaf II Adolf van Zweden; hij was van 1634 tot de vrede van Münster in 1648 bisschop van Osnabrück en overleed in 1653.
    14 - Johan Gustavsson Banér, Zweeds maarschalk.
    15 - Johannes Nicodemi van Ahausen, Zweeds gevolmachtigde in Pruisen.
    16 - Melchior Mitte de Miolans, markies van St. Chaumont, speciale gezant van Lodewijk XIII van Frankrijk bij Oxenstierna.
    17 - Jacob Adriaensz. Verpoorten, Nederlands koopman te Hamburg.
    18 - Niet geïdentificeerd.
    19 - Herman Wrangel (1587-1644), veldmaarschalk, vice-gouverneur van Pruisen.
    20 - Amalia van Nassau-Siegen (1613-1669); het huwelijk vond plaats op 20 april 1636.
    21 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]