eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2646. 1636 juni 26. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime Domine,

    Ex quo postremum scripsi2, nihil admodum mutatum est.
    Classis ad
    Bellam Insulam, quae orae Armoricae praejacet, aucta venientibus a Bresta navibus major aliquanto quam fuerat fretum Gaditanum versus abiit.

    De Dola capienda spes est. Tabernae Alsaticae quin captae sint, non dubitatur.

    In Italia Gallorum sociorumque exercitus dicitur haerere quibus nuper in locis amisso, dum arcem quandam hostilem speculatur Thoirasio3, viro magnis

    226

    factis cognito, cujus virtutes liberaliter praedicavit semper Italia, Gallia non ignoravit, sed ignoranti similis transiit.

    Rohanius4 excursu trans Larium lacum facto praedam retulit, unde ad tempus delinire militem poterit.

    Seditio nuper hic Lutetiae orta coëgit imperii compotes demere novum coriarium vectigal. Apud Sanctones rustica plebs in armis est ob causas similes. Credebatur nuper in frigusculo quodam apud regem5 esse cardinalis Riceliacus per arcanas mulierum molitiones; sed discussus is rumor est, postquam cardinalem rex adiit ad Confluentes Sequanae et Matronae.

    Regis cum fratre6 magna, nuper una cum viverent et cubarent ad Fontem Bellaqueum, apparuit concordia. Multi eo tempore sermones erant de danda nova uxore7 fratri regio. Et congruit, ut forte eodem tempore vitae periculum adiret princeps Margarita pila bellica trans parietem tam prope epulantem adacta, ut tantum non tangeretur.

    Legatus Polonus8 superbe a cardinali Hispano9 exceptus dicitur, quod prius Batavos salutasset.

    Elector Brandenburgicus10 scribitur ire Ratisbonam suum simul et Saxonis11 suffragium ferens; crediturque futurum, ut Hungariae rex12 regis romani titulum majore quam quisquam antehac consensu adipiscatur.

    Comes Suessionensis13 ab exercitu Virodunum rediit indigne ferens, quod mandatis regis cardinalis Valetta14, ubi ab Alsatia revertisset, alternato imperio sibi aequabatur.

    Redit domum a legatione extraordinaria Pavius15, ad ordinariam hic legationem nominatus juxta alios duos Aspernatem16 et eum, qui Venetiis est, Osterwyckium17. Creduntur qui ei ceteros honores detraxerunt ne hunc quidem concessuri: quanquam nec appeti ab eo crediderim dignitatem sumtu ea, quae praebentur annua, exsuperantem.

    Videtur Leodiense negotium segnius quam pro sui magnitudine curari Gallis Britannisque spectatoribus adhuc, dum Hoium aliaque opportuni situs caesariani18 insident.

    227

    Duci Bulionio19 quanquam religione mutato mansuram praefecturam et munera militaria promisit princeps Arausionensis20.

    Creditur classis, de qua dixi, Gallica milites habere, quos possit exponere ad quinque millia, nautarum plus aliquanto; naves sexaginta, praeter fregattas sex, fistulas, quas vocant, duodecim, incendiarias sex. Adest Hollandus quidam, qui in Hispania diu vixit21. Dolet multos, qui cum imperio praesunt, esse maris imperitos.

    Haec postquam scripseram, vidi literas a D. Thuano22 Papenhovii scriptas 16 mensis hujus ex novo calendario. Tabernae eo tempore captae nondum erant. Defendebatur praesidio sexcentorum hominum, ad hoc oppidanis multis, et pertinacia tribuni23, qui castellum oppido adsitum, simul ut scalis a duce24 oppugnabatur, ita festinanter deseruit, ut nec unius hominis damno victoria ea duci constiterit eamque culpam omni modo conatur eluere. Tardius procedebat oppugnatio machinarum penuria, quarum duae Hagenovia submissae erant cum mille ducentis musquettariis e Valettae exercitu. Neque de bono eventu citra paucos dies, quos jam impletos arbitror, dubitabatur. Locus is, ubi castra tunc habebat Valetta medio situ Tabernas inter et Hagenoviam ad tutandam Alsatiae messem valde oportunus, is ipse est, ubi dux Carolus25 Suedorum victus proelio Lotharingiam Gallis occupandam dedit.

    Comes Guichius26 cum MCC hominibus ex Valettae exercitu duci se adjunxerat. Pars ejusdem exercitus Vigevani, pars ad Pontem Moussionium erat, quo ibat vicecomes Turenae27, frater ducis Bulionii, non ita magno intervallo, ut non, si hostis urgeat, quatriduum intra jungi copiae possint. Nam qui hostium in Luxemburgico fuere agro ad Saram amnem, inde Spiram ire credebantur.

    His nihil nunc quidem, quod addam, habeo nisi vota, Excellentissime Domine, pro bono publico ac nominatim pro Tua Sublimitate ejusque rebus.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius28.

    Lutetiae, 16/26 Iunni anno 1636.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 242; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 200.
    2 - No. 2637 dd. 19 juni.
    3 - Jean de Saint-Bonnet, sieur de Toiras; zie no. 2645, p. 224 n. 9.
    4 - Henri, hertog van Rohan, luitenant-generaal van de Franse troepen in Graubünden en de Veltlin.
    5 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    6 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    7 - Betreffende de pogingen Gastons in 1632 in het geheim gesloten huwelijk met Margareta van Lotharingen ongeldig te doen verklaren zie Merc. Franç. XX, p. 849 vv.; p. 989 vv. Als ‘nova uxor’ werd o.m. genoemd de nicht van De Richelieu, Marie Madeleine de Vignerot; zie no. 2623, p. 188.
    8 - Johan Zawadski.
    9 - Don Fernando; zie over hem IV, p. 412 n. 11.
    10 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    11 - Johann Georg, keurvorst van Saksen.
    12 - Ferdinand, zoon van keizer Ferdinand II, die in 1637 zijn vader als Ferdinand III opvolgde.
    13 - Louis de Bourbon, graaf van Soissons.
    14 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    15 - Dr. Adriaen Reyniersz. Pauw.
    16 - Mr. Paulus Matthijsz. van Asperen, raadsheer in de Hoge Raad.
    17 - Willem van Liere, heer van Oosterwijk; zie no. 2624, p. 194 n. 3.
    18 - De troepen van Ferdinand II.
    19 - Frédéric Maurice de La Tour d'Auvergne, hertog van Bouillon; hij was tot de roomskatholieke kerk overgegaan.
    20 - Frederik Hendrik.
    21 - Niet geïdentificeerd.
    22 - François Auguste de Thou; zie no. 2623, p. 192 n. 1.
    23 - Georg Friedrich von Mülheim.
    24 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    25 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    26 - Maarschalk Antoine, hertog van Gramont, ook genoemd graaf van Guiche; zie VI no. 2486, p. 543 n. 11.
    27 - Henri de La Tour d'Auvergne, burggraaf van Turenne, jongere broer van Frédéric Maurice.
    28 - Onderschrift en naam ontbreken in de uitgave der Epist.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]