Literas, mi frater, tuas 18 Septembris accepi datas 26 Augusti2. Et tardae saepe ad nos perveniunt epistolae et intercidunt nonnunquam obreptis terra itineribus, mari, ut fert ejus natura, incertis.
De Petro3 curae nobis erit. Quod autem de Brasiliano itinere scripseram4 sub tanti nominis duce5 non posse id ei non honestum esse, etiam nunc videtur. Rerum maritimarum exacta cognitio cum literarum quamvis mediocri profectu multum illi commendationis apud Batavos, Suedos, aut alios adferre poterit. Si non allubescit hoc, volo Hagae sit hac hyeme, apud te, si res tuae ferunt, si non, apud alium aequa mercede, et exscribat formulas libellorum, actionum, defensionum et omnem illam pragmaticae scriptionis farraginem; quem ego laborem olim concoxisse memini. Deinde sub ver ad nos veniat Aureliae titulum iurisconsulti accepturus, ut deinde Hagae perceptis rebus forensibus Amstelodamum redeat isti se tribunali, ut lucrosiori, dediturus. Auctor ei ad omnem diligentiam, ut semper fuisti, ita et nunc sis, precor.
Salmasius6 paratus est mare transmittere. Graswinckelius7 multum ne perrexerit in responso ad Seldenum, scire aveo. Video ista non joco ab Anglis agi. Sed volunt credi in arcano se cum proceribus Hollandiae convenisse: et Ioachimium8 perferre pactorum approbationem.
De Heinsio9 mira narras. Non male ei volo. Si qua in parte filio ejus10 prodesse potero, faciam. Exercitationes ejus11 ubi prodierint, rogo ad me veniant.
408
Paratum habet adversarium Salmasium. Id gaudebunt interpretes non LXX, sed Lugdunenses.Quid princeps Arausionensis12 agat, scire velimus. Ab aliquo tempore nihil ad nos venit literarum. Et hic et in Burgundia et in Italia parum agitur, nisi quod Roiam recepere Galli, ad Dorlanum ire dicuntur Hispani.
Valete, amici omnes.
Lutetiae, 25 Septembris 1636.
Scripsit hodie ad te uxor literas, quas cum vestibus Petro hic factis misit ad Treselium13. Si quid ultra opus habet, sume e reditibus nostris sive mortalibus sive immortalibus, ut res feret. Audio ex multis ei non parum temporis perire. Ego et ipsum et alios filios ita pro meis habeo, si diligentiam meam imitentur.
Has ad D. Blanckiam14 literas curandi negotium in te suscipias, si prope est, sin minus, certo amico mandes rogo.
Tuus tibi obligatissimus frater
H. Grotius.