292
Multum irati fuimus ventis2, vir nobilissime, et ego, et Labbaeus3 et tota cohors amicorum, quod te tamdiu detinuere, non quidem solum, quem tantus semper sequitur literarum comitatus, sed publico minus quam esse soles utilem. Itaque tu, si Lycaeum4 sequimur, minus tunc beatus fuisti destitutus instrumentis ad egregias actiones necessariis. Si vero Porticum5 audimus cuncta in animo ponentem, fuisti etiam tunc beatissimus. Caeterum redditum te lari tuo, redditum libris - non enim dixerim amicis, quorum ibi cara annona est - gaudemus omnes exspectamusque inde eos fructus, quorum nobis spem facis.
De foenore et usuris6 - quae duo distingui vult Cujacius7 titulo Digestorum de Nautico foenore8 - quaestionem recte explicari vestris in locis hoc magis velim, quod jam ex eo tempore, quo fisci gessi patrocinium cognovi, post eos, quos Lombardos dicimus, improbissimos foeneratores esse plerosque ministrorum et seniorum.
Carolus Molinaeus9 scripsit eo de argumento μάλα φιλοσοφιϰῶς. Sed quod legis totam vim ponit in originatione vocis נשד, in eo vereor, ne fallatur, cum et מרביח reperiatur inter vetita ac sic intellexerint Philo10, Josephus11 rabbini.
Cloppenburgius12 praeter ea, quae hujus sunt argumenti propria, habet
293
quasdam γενιϰὰς ὑποϑέσεις, quas, ni fallor, defendere illi tam difficile erit quam magistratus Amstelodamenses de solio deturbare.Tua hac de re cogitata eo magis intelligere expeto, quod pridem consulere te volui, qui sint ἡμιόλιοι τόϰοι in Canone Nicaeensi13.
De Arnobio14 quaeso, ne differas. Notas ad Novum Testamentum15, ubi prodierint, legam inter primos.
Escartii Physica et Mathematica16 laudari intelligo. Est hic unum duntaxat exemplum, quod videre nondum contigit.
Videre lubebit, an non in edendis Casauboni literis17 omissuri sint quasdam ad me, quas pridem Puteani18 a me acceptas Elzeviriis19 dederunt. Sunt enim in iis nonnulla, quae cum illorum locorum ϰυϱίαις δόξαις non satis congruunt.
Heic Sirmondi Theodoretum, Auberti Cyrillum20 brevi habituros nos speramus. Caeteroqui torpent librariorum officinae emortuis commerciis. Optanda pax vel eo nomine, ut resurgant studiorum adminicula.
Uxor te tuamque21 amicissime resalutat. Tu vero sive nobis posthac latine, sive Gallice males scribere, eris nobis utriusque sermonis magister optimus.
XVI Maii MDCXXXVII Lutetiae.
Tuae Nobilitatis studiosissimus
H. Grotius.
Barnabam Graecum22 recte accepi. Latinum si describere fratri meo23 permittas, multum me iuveris. Quando rei nummariae24 iniecta abs te est mentio, scire cupiam, an ϰεντηνάϱια in Procopio recte Allemannus25 explicasse tibi videatur.
Adres: A monsieur Monsieur de Saumaise.