Excellentissime Domine,
Quod mihi Sublimitas Tua literis 22 Iulii veteris calend. datis2 praecipit, jam ipsa mihi res transgresso Rhenum duce Bernhardo3 injunxerat. Scripsi jam4 optima me responsa accepisse a rege5 et Bulionio6 de mittendis ad ducem militibus et quae debetur pecunia. Milites Truchesius7, qui a duce missus ad eum redit, dari ait paulo plures quam dictum initio fuerit, ad quater mille pedites, equites quingentos; dixisse praeterea magnum cardinalem8 Longavillano9 injunctum, ut alia coepta potius omnia quam ducis pericula deserat. Is dux Longavillanus plus quatuor millibus non habet, quibus cepit Bleteravium oppidum prius, nunc et arcem duplice defensam fossa. Est id in comitatu Burgundiae, ubi hactenus se tenet Longavillanus. In ducem Bernhardum tantae intelliguntur consurgere undique copiae, ut non promissa tantum impleri, sed et adjici aliquid debeat, si processuum ejus aliqua cura est. Est sane quod doleamus non tantum annum a Gallis, quod res Germanicas attinet, transmissum utilem ad hoc usque tempus, quo Rhenum dux transiit, verum etiam, ex quo transiit, tantum elapsum temporis, tanta momenta in utrumque trahentis. Et nunc non desunt, qui existiment vires suppeditatum iri non majores duci Bernhardo quam quibus insulam, quam cepit, et ripae ulterioris marginem in munimentum eorum, quae per Alsatiam Galli tenent, tueri possit relicta suis malis Germania; quod ad eam, de qua scripsi, conjectationem facit.
Caeterum cum Hispano10 satis calet bellum. Nam praeter quod de Bleteravio dixi, Dampvilleriam in Luxenburgico obsessam a 18 Augusti accedit operibus Castilionaeus11. Capellam qui obsidet Valettarum12 exercitus, eruptione forti eorum, qui obsessi sunt, ad milites quingentos damni non parum accepit. Neque tamen id spem adimet cogendi ante hiemem ad deditionem oppidi.
Majus hoc est, quod mari Hispanorum octo millia prope Narbonem facto descensu Leucatam oppidum paucis defensum militibus obsident, nisi jam ceperint.
554
Nonnulli hostium multo majorem numerum praedicant ingentemque Languedociae omnis trepidationem, etiam urbis Narbonis. Praeest ei provinciae duc Alovinus13, Chombergii14 filius, paternis meritis magis provectus quam suis.Rex et regina15 ad S. Mauri sunt duabus ab hac urbe leucis. Pluresque indies amoventur e reginae domesticis quanquam manente in speciem conjugii concordia. Abbatissa Vallis Gratiae16, quam in aliud monasterium amandari scripseram17, capta in itinere est constitutumque hac occasione ab urbis hujus archiepiscopo18, nequis eam19 ipsius impermissu monachus invisat. Evernhemio20, Benfeldii praefecto, optime de re communi ac peculiariter de Gallia merito audio, quod annui ei rex promiserat male persolvi.
In Italia nihil agitur scriptu dignum. Pontifex21 valere recte vult credi, nempe ne ex decreto vetere cardinalium corpus, quod agitare dicitur Hispanica factio, regimen urbis ecclesiaeque per obtentum sontici pontificis morbi invadat. Ceterum apoplexia correptus antehac pontifex vix est, ut ad veram sanitatem redeat, si qua fides Hippocraticis22 responsis. Itaque jam nunc et ab Hispanis et a Gallis consilia disponuntur veluti haud dubie vacatura sede.
De spe capiendae Bredae, de Venloa amissa, de Ruremundae periculo dissertandi materiam iis, qui propiores sunt, relinquo.
Reiderlandia in Ostfrisia, quam occupatam a landgravio23 audio, ager est, si recte memini, fertilis multumque ei commodaturus.
Comes Licestrius24 in magna apud hanc aulam est gratia nec dubito, quin aliquid gratum ipsis confecerit.
Scripsit ad me Duraeus25 de eo negotio, quod in Germania inchoaverat. Scio vastum esse, quod ab eo proponitur. Ceterum si quando fortia consilia Anglia suscipiant, possit ex politica sociatione etiam de ecclesiastica, ni fallor, inter Suediam Angliamque - multa enim habent communia - cogitatio institui. Ego nunc contentus ero ejus propositum hactenus commendare, quatenus id neque regni Suedici neque ecclesiarum ejus tranquillitati obstiturum judicabitur. Nam tunica propior pallio26.
Haec nunc sufficient, si vota addam, Excellentissime atque Illustrissime Domine, pro reginae27, regni Tuaeque Sublimitatis salute.
Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
H. Grotius.
555
Lutetiae, 2/12 Septembris 1637.
Halerius28 aegre sexcentos habet secum; de Socova obsidenda rumor est, sed non credo adesse quae ad id opus sunt.
Adres: Axelio Oxenstierna, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.