eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3288. 1637 oktober 8. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque Illustrissime Domine,

    Quid regi2 dixerim, cum literas ei reginae3 datas 30 Iulii traderem, quid ille mihi, jam scripsi4.

    Ex quo D. Mullerus5 patri primum Josepho6, deinde ipsi locutus est cardinali7, datum est a rege perscriptum responsum ad utrumque nostrum pertinens. Id mitto simulque literas regis ad reginam dominam nostram8; cardinalis autem ad Sublimitatem Tuam9.

    Quae promittuntur speciosa sunt, sed res urget et Dampvilleriae obsidio, ex qua pars pendet promissorum, durat etiamnunc.

    Hostis duci Bernhardo10, ut nuper indicavi11, duplo validior erat 24 Septembris novi cal. Post id tempus certi nihil de eo accepimus, rumores tantum non optimos. Et quod vere proximo facturos se dicunt, longum est et rapiendis occasionibus, si quae iterum ad pacem se dederint, oportunum, videturque, ut nunc res sunt, in Lotharingia aut locis vicinis dux hiemem acturus.

    625

    Arma pro libertate sumpta Germaniae, quod exprimendum censuere, in eo videtur mihi respici propositum foederis Gallo-Britannici, quod nisi aliquid, ut semper censui, nostris rebus adversum occultaret, non tam diu ac tam anxie premeretur. Movet me et hoc valde quod, qui hic Hannoviae res agit12, ait de ea urbe pactiones a comite13 factas conscio landgravio14; quod landgravius et ipse paci inhiare dicitur et ad eam uti Anglorum consiliis idque intrata jam Frisia Orientali, ubi multa comiti, multa imperatori15 poterit, si velit, commodatura efficere. Ad haec accedit, quod non modo in Germania hactenus nihil hinc agitur resque egregiae per moram corruptae sunt; sed et quod post factum illud Gallo-Britannicum foedus de Wismariensi foedere16 loquuntur, ut antehac monui17, parcius cunctantiusque; neque mihi credibile fit laborantibus cum maxime pontificis18 ministris ad pacem perpetuam aut temporariam inter pontificios constituendam, hanc aulam, quae ob plurimas causas aulam romanam respicit, venturam ad indictionem belli in Ferdinandum III ejusque socios pontificios.

    Pater Josephus, in quem pleraque curarum cardinalis Riceliacus per malam valetudinem labori impar rejicit, cardinalitiam purpuram sperare perseverat. Bellevrio19 in Angliam eunti hinc legato ejusdem patris Josephi imperio comes additur jesuita20. Idem fit aliis. Haec illi cum agunt, suis se rebus bene consulere existimant: nostris autem rebus parum haec sunt convenientia.

    Dampvilleria 27 Septembris novi cal. machinis feriebatur XIV: perruptumque erat operibus vallum urbis, quod extrinsecus fossam ambit, quae contrascarpa militari vocabulo dicitur. Multae et granatae jactantur in urbem saccoque bellici pulveris forte incenso periculum adiit D. Feuquerius21.

    Ingens in hac urbe aulaque laetitia est hodieque ad hymnum Te Deum22 canendum rex in urbem venit ob res supra quam sperari poterat prosperas ad Leucatam. Nam liberata ea urbs obsidio est tracto in 30 dies ac praeterea irruptae hostium, quae ibi erant, munitiones egregiae clara Gallorum virtute, qui Hispanos numero pares - ad quindecim millia utrinque fuisse dicuntur - operibus vero defensos, eo perculerunt impetu, ut fugam illi ceperint machinis victori relictis XLV, mortariis IV, captivis factis D, caesis, ut hic fama est, quatuor millibus. Dux erat Hispanorum Cerbelo23 ille notus Rhaetorum malo, cujus scipio ac tunica in praeda reperta sunt. Signa capta nuntiantur equestria quinque, pedestria duodecim.

    In Italia mortuus est dux Mantuanus24 haerede nepote25 commendato Vene-

    626

    torum tutelae, quibus honos obtigit, qui Romanis saepe, dum liberi adhuc erant, ut ipsorum fidei summae fortunae pupilli crederentur.

    A Neapoli literae ajunt in illo ad Astam proelio, quod magnifice a Gallis praedicatum fuit, periisse ex Hispanico exercitu sexcentos, machinas desiderari sex, ex eo nihil actum; sed ex Neapolitano regno turmas decem, quae in speratam pontificis26 mortem paratae tenebantur, missas jam Mediolanum. Ipsum Leganesium27 prope Valentiam esse; ad Novaram Martinum Arragonem28; in Alexandrino agro eos, qui Hispano29 militant, Germanos; pontem Pado impositum ut coire, si opus sit, copiae possint. Marchio Villa Gallus30 apud Vercellas habebat VI millia peditum equitis aliquid, tantumque negotii in Italia erat Hispanis, ut rogatas in comitatum Burgundiae suppetias mittere nequierint. Postrema haec e Mediolano scribuntur.

    At Tiguro dilatum adhuc iter et Rhaetorum et Vallitelinatium legatorum31 in Hispaniam, dum utrosque blanda spe sustentare mavult Leganesius quam definitione controversiarum alteram partem offendere.

    In Lucernensi pontificiorum Helvetiorum conventu actum nihil; sed conqueri Helvetios, quod nec pecuniae promissae ad diem solvantur et contra pacta populares ipsorum ad opera facienda apud Finale novo castello struendo cogantur.

    Ex Anglia discimus Polonum legatum32 non populo minus quam regi33 ingratum; nec mansuram Batavis, quae hoc anno simulando transmissa est, piscandi libertatem.

    Remissi a rege, qui huc e castris venerant, Chavigniacus34 et Thuanus35, ut in re praesente constituant, ex usu sit Malbodium defendi an deseri.

    Quae hic cursitant de Hannovia pactiones, comiti indulgent ea, quae pax habet Pragensis36, et si qua in pace futura erunt magis ex ejus usu: fructus monasterii Sluchterensis, praesidium in oppido ut comes habeat, sed et hoc: ut oppidani imperatori quoque fidem et auxilia in hostes jurent, captivi ut liberi sint, Ramsaeo37 dentur L M thalerorum imperialium. Haec ut rata habeat imperator utque concedat Ramsaeo, quae Suedi ipsi in Germania donarunt praedia, curae suae ducturum Maguntiacensem38; interea datum iri obsides.

    De Trevirensi39 quin libertatem receperit, probata electione romani regis40,

    627

    venia accepta Gallici foederis et adjutore Leopoldo41, hic desiit dubitari. Non omisi monere hominem Hannoviensem, qui hinc it ad Batavos, ut memorem faciat comitem Hannoviensem ante actorum neque speret tantae injuriae, cum pacta ferme his similia intercessissent, oblituram unquam domum Austriacam. Tamen intelligo, et cum dolore intelligo, signata ab ipso pacta ut aegre regressus detur, et a Ramsaeo stipulatae pecuniae colorem obduci, quod impendia fecerit magna in cohortem sive regimentum missum eam in urbem a rege Galliae, cui stipendia nulla sint soluta.

    Ad hunc dolorem accedit alter, quod a Benfeldio literae secretarii ducis Vinariensis42 nuntiant illud sub Manicampio43 auxilium, cujus praecipue mentionem rex in responso facit, multum esse infra numerum, qui dicitur, nempe mille quingentos pedites, equites trecentos. Id si fit in illa praecipua promissi parte, quid est quod de reliquo dicturi simus?

    De munitionibus ad Leucatam Hispanorum sic audio fuisse eas perductas opere perpetuo ab ea urbe ad lacum, qui ad Narbonem est, horae itinere, castellis interpositis quinque, propugnacula habentibus quaterna, receptibus praeterea, quos reductus vocant, satis multis.

    Protestantium Gallorum causa gaudeo Cebennenses - sunt enim hi plerique religionis istius - plurimam virtutis laudem in illa ad Leucatam pugna retulisse. Illud addendum historiae ejus pugnae, qua Waertium44 vulneratum nuper scripsi45, cum Gallis, quos tutando trans pontem castello46 dux Vinariensis liquerat, laborantibus Germani subvenissent, parum tum eos Germanos abfuisse, quin hostium machinas caperent, sed a Gallis fuisse derelictos.

    Vidi scriptum baronis Lecquii47, qui pro duce Rohanio48, dum is Curiae abest, praesidia rexit Vallis Telinae Bormiique ac Clavennae, famam ducis Rohanii multum onerans. Ait enim nunquam credere Rohanium voluisse, quae ei per fidos auctores de Rhaetorum cum Hispanis consociatione significabantur, pacta fecisse nulla urgente, ut Lecquius sentit monuitque saepe, necessitate. In iis posuisse se ea daturum effectui, etiamsi contraria a rege mandata advenirent. Scripsisse eum Lecquio saepius distincte mandatum sibi a rege, sic ut ageret. Cum Lecquius misisset, qui ipsa inspiceret mandata, nihil repertum aliud quam, si aliter non posset, educeret regium militem; retentas ab eo Noyerii49 literas ad Lecquium, quibus jubebatur Crequiacus50 dare omnem operam, ne tanta munimenta desererentur, donec jam Lecquius Rohanii imperiis et consilio legati Gallici apud Venetos51 impulsus Valle Telina ac annexis locis exiisset. Ego de causa quidem tota nihil judico, sed video satis esse causae, cur Rohanius Genevae esse malit quam in Gallia.

    628

    Deus, Excellentissime Domine, reginae, regno Tuaeque Sublimitati propitius adsit.

    Lutetiae, 8 Octobris novi Cal. 1637.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrea Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 367; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 403.
    2 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    3 - Christina van Zweden; deze brief is no. 3154 dd. 10 juli (30 juni oude stijl).
    4 - Zie nos. 3273 en 3270, beide dd. 26 september.
    5 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris.
    6 - François Leclerc du Tremblay -père Joseph-, de bekende gunsteling van de Richelieu.
    7 - De Richelieu.
    8 - Onvindbaar.
    9 - Onvindbaar.
    10 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    11 - Zie no. 3281, p. 612.
    12 - Niet geïdentificeerd.
    13 - Philipp Moritz, graaf van Hanau-Münzenberg.
    14 - Wilhelm V, landgraaf van Hessen-Kassel.
    15 - Ferdinand III.
    16 - Het verdrag van Wismar gesloten op 30 maart 1636, tussen Frankrijk en Zweden.
    17 - Vgl. no. 3281, postscriptum p. 614.
    18 - Urbanus VIII.
    19 - Pomponne II de Bellièvre (1606-1657), Frans diplomaat.
    20 - Niet geïdentificeerd.
    21 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    22 - Zie voor deze dankhymne no. 3287, p. 623 n. 3.
    23 - Johann, graaf van Cerbellon -Giovanni Serbelloni-.
    24 - Carlo Gonzaga, hertog van Mantua, gestorven op 21 september 1637.
    25 - Carlo III Gonzaga (1629-1665).
    26 - Paus Urbanus VIII was ernstig ziek. Hij genas en stierf eerst in 1644.
    27 - Diego Mexia Felipes Guzmán, markies van Leganés.
    28 - Martino d'Arragona, Spaans bevelhebber in Noord-Italië.
    29 - Philips IV.
    30 - Guido, markgraaf van Villa.
    31 - Voor hun namen zie men no. 3096, p. 325 n. 3.
    32 - Andreas Rey.
    33 - Karel I van Engeland.
    34 - Léon le Bouthillier, graaf van Chavigny.
    35 - François Auguste de Thou.
    36 - De vrede van Praag, gesloten op 30 mei 1635 tussen keizer Ferdinand II en Johann Georg, keurvorst van Saksen; zie V, p. 292 n. 1.
    37 - James (Jacob) Ramsay, gouverneur van Hanau.
    38 - Anselm Casimir Wambold von Umstadt, keurvorst van Mainz.
    39 - Philipp Christoph von Sötern, aartsbisschop van Trier.
    40 - Ferdinand III was op 22 december 1636 tot Rooms koning gekozen.
    41 - Leopold Wilhelm; vgl. no. 2929, p. 42 n. 3.
    42 - Wellicht de Ferret uit no. 3224, p. 520 n. 10.
    43 - Achille de Longueval, heer van Manicamp.
    44 - Johan van Werth, ruiteroverste in dienst van de keizer.
    45 - Zie no. 3281 dd. 3 oktober.
    46 - In de tekst der Epist. staat abusievelijk ‘castelli’.
    47 - Henri de Chaumont, baron de Lecques (1594-1678).
    48 - Henri, hertog van Rohan.
    49 - François Sublet de Noyers (1589-1645).
    50 - Charles Créquy de Blanchefort de Canaples.
    51 - Gaspard Coignet, sieur de La Tuillerie (1596-1653), Frans ordinarius gezant te Venetië.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]