Mi frater,
Venit ad me Bommelius2 Geldra origine Borussus, diu in Anglia moratus. Literas itaque attulit multas quidem, sed veteres plerasque. Erit mihi ob tot eorum, quos maximi facio epistolas commendatrices gratus ejus adventus atque colloquium.
Quid Voetius3 in me effuderit cum socienno suo Schokio4, nunquam nisi ex responso cognovi. Miror inquies hominis ingenium ϰαὶ τὸ ϰαϰόηϑες.
Votum recolligendae in unitatem Christianitatis salvis iis, quae sunt necessaria et sub aequis legibus, omnes, qui hic sunt reformati, praecipue Daillaeus5, profitentur. At spes nulla est. Sane nulla est, dum in omnibus coetibus tales regnabunt papae, qualis est Voetius. Verum saepe τῶν ἀδοϰήτων πόϱον εὗϱε ϑέος6 et rerum pulchrarum etiam desiderium aliquid pulchri habet:
666
Amare liceat, si potiri non licet7.
Quod librum meum de Veritate Religionis Christianae8 in multas linguas versum ait, in eo non mentitur. Nec Latine tantum, Gallice et Germanico carmine et oratione soluta, cum voluptate et fructu legitur, sed et in Anglicum sermonem traductus a viro illustri multum ei genti probatur9. Etiam Graece versus est, sed nondum editus10.
Socinianus quam non sim, ostendit liber de Satisfactione11, quem recudi saepe fecit reformatorum in Polonia facile princeps Radzivilius12 unusque prope est, quem respondendi cura dignati sint illi, adversus quos scriptus est. Caeterum si quaedam mihi dicta etiam Socini13 in mentem venere, non dicam cum illo apud Senecam, Pereant qui ante nos nostra dixerunt14, sed mihi licuisse quod Augustino, qui ex Tychimo15, Hieronymo, qui ex Apollinari16, hominibus alterius communionis sententiarumque multa transcripsere. Haeretici, nisi aliquid haberent veri ac nobiscum commune, jam haeretici non essent. Videant illi, qui in ecclesia scissuruas aut faciunt aut alunt, ne occasionem multis dent longius abeundi a christianismo quam abiit Socinus.
Mileterius17 poscit collationem super scriptis suis18. Defugiunt id Carentoniani. Si qui convictos putant eos, qui silentio finem faciunt litigandi, Vedelium19, hominem satis loquacem, moneant Montacutio20, eruditissimo episcopo, ut respondeat. Respondeant iidem archiepiscopo Cantuariensi21, qui in illa oratione, quam nuper in Camera Stellata habuit22, dixit totum regimen, quod introductum est in ecclesias Galliae et Belgicae, reformatae quae dicuntur, esse recens Genevae repertum.
667
Ut redeam ad librum de Veritate Religionis Christianae, mirum vero, quod Voetius videre se putat, id non vidisse doctores Sorbonicos, qui librum, antequam ederetur, viderunt nec quicquam annotarunt praeter quod dixi esse quaedam plane incredibilia, quippe quae repugnantiam includerent, ejusque exemplum dedi, siquis eundem hominem eodem tempore diceret et vivere et esse mortuum. In eo enim ipsi volebant non esse repugnantiam ad tuendum scilicet transubstantiationis dogma, quod supponit unum corpus et quidem contrarie affectum posse esse duobus in locis. An et hi caetera probando socinianismo favent? an et cardinalis Barbarinus23, qui hunc librum, ut catholicum, plurimis commendat et secum solet gestare. An Angli episcopi, qui verti in suum sermonem voluere? An et Charentoniani, qui eum maxime probant? An et lutheranus, qui eum transtulit24?
Vidi nuper chartas admodum multas, quae inter Duraeum25, pacis inter evangelicos promotorem, et lutheranos quosdam Germaniae permutatae sunt, ex quibus ea excerpsi, quae lutherani objiciunt de definitionibus modoque agendi synodi Dordrechtanae quaeque ad ea respondit Duraeus. Possunt enim esse usus minime spernendi.
De imaginibus meis duabus ad me mittendis quod monui antehac26, rogo memineritis, et siquem nostis ϰαλλίγϱαφον linguae Latinae gnarum et Gallicae saltem aliquatenus, rogo indicetis.
Duo sunt libri, quibus uti ad tempus aliquod valde velim: Novum Testamentum, quod Scaliger27 reliquit D. van der Mylen28, et Novum Testamentum D. Borellii29, amici, quondam mei optimi, in cujus margine plurima annotavit ab Hugone Brochtono30, viro rerum Hebraicarum doctissimo, observata.
D. Aurati31 opera si utar, quae de re delibero, non potero dici schisma hic facere, cum ille nunquam ab ulla ecclesia suo munere dejectus sit, sed solo imperio ducis Bulionensis32 jussus exire, quod quidem imperium neque ipsum obligat extra Sedanense territorium neque me quominus ei locum alium fungendo muneri concedam. Deinde cum primum venit Lutetiam, accessit Molinaeum33. Communionem expoposcit, negata ei est, sine jure, sine more.
Vale cum parentibus34, uxore35, liberis36, amicis.
22 Octobris 1637.
Tuus ut debeo
H. Grotius.